라틴어 문장 검색

"stertimus, indomitum quod despumare Falernum sufficiat, quinta dum linea tangitur umbra, en quid agis?"
(페르시우스, 풍자, satire 33)
quid durum, quid molle foret, quid lene, quid horrens, quid calidum gelidumve, Deus cognoscere nosmet ad tactum voluit palpandi interprete sensu, at nos delicias plumarum et linea texta sternimus atque cutem fulcro adtenuante polimus.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 187)
haec ad figuram praenotata est linea, quam nostra recto vita resculpat pede:
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 12)
Certe extrema linea Amare haud nihil est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 217)
illa per orbem aere cavum triplici, per linea terga tribusque transit intextum tauris opus imaque sedit inguine, sed viris haud pertulit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 32:9)
mors ultima linea rerum est.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1656)
nam quid, inquiunt, ad agendam causam dicendamve sententiam pertinet, scire, quemadmodum data linea constitui triangula aequis lateribus possint?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 334:1)
at centeni et octogeni in quamque partem pedes idem spatium extremitatis sed multo amplius clausae quattuor lineis areae faciunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 374:1)
quae circumibit autem linea, eiusdem spatii erit, cuius ea quae centum continet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 375:2)
quemadmodum quidam pictores in id solum student, ut describere tabulas mensuris ac lineis sciant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 139:2)
Sic feras linea et pinnae clusas contineant ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 77:1)
sentit tremulum linea piscem.
(세네카, Hercules Furens 2:12)
Ruri me esse causaris, cum mihi potius queri suppetat te nunc urbe retineri, iam ver decedit aestati et per lineas sol altatus extremas in axem Scythicum radio peregrinante porrigitur, hic quid de regionis nostrae climate loquar?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 1:1)
sed cum vel pauxillulum bibere desisset assecularum meorum famulorumque turba compotrix, quorum cerebris hospitales creterrae nimium immersae dominabantur, vicina fonti aut fluvio raptim scrobis fodiebatur, in quam forte cum lapidum cumulus ambustus demitteretur, antro in hemisphaerii formam corylis flexibilibus 1 intexto fossa inardescens operiebatur, sic tamen ut superiectis Cilicum velis patentia intervalla virgarum lumine excluso tenebrarentur, vaporem repulsura salientem, qui undae ferventis aspergine flammatis silicibus excuditur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 8:2)
hic tibi quae docto multum vigilata Myroni aera, laboriferi vivant quae marmora caelo Praxitelis, quod ebur Pisaeo pollice rasum, quid Polyeliteis iussum spirare caminis, linea quae veterem longe fateatur Apellen, monstrabit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Hercules Epitrapezios novi vindicis7)

SEARCH

MENU NAVIGATION