라틴어 문장 검색

Sed primo magis ambitio quam avaritia animos hominum exercebat, quod tamen vitium propius virtutem erat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 11장1)
Avaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupivit:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 11장4)
Igitur ex divitiis iuventutem luxuria atque avaritia cum superbia invasere:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 12장2)
Sed lubido stupri, ganeae ceterique cultus non minor incesserat:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장5)
animus imbutus malis artibus haud facile lubidinibus carebat;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장11)
Cum tabulas, signa, toreumata emunt, nova diruunt, alia aedificant, postremo omnibus modis pecuniam trahunt, vexant, tamen summa lubidine divitias suas vincere nequeunt.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장20)
Tum Catilina polliceri tabulas novas, proscriptionem locupletium, magistratus, sacerdotia, rapinas, alia omnia, quae bellum atque lubido victorum fert.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 21장2)
lubido sic accensa, ut saepius peteret viros quam peteretur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 25장6)
Interea Manlius in Etruria plebem sollicitare egestate simul ac dolore iniuriae novarum rerum cupidam, quod Sullae dominatione agros bonaque omnis amiserat, praeterea latrones cuiusque generis, quorum in ea regione magna copia erat, nonnullos ex Sullanis coloniis, quibus lubido atque luxuria ex magnis rapinis nihil reliqui fecerat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 28장4)
Postquam illos videt queri de avaritia magistratuum, accusare senatum, quod in eo auxili nihil esset, miseriis suis remedium mortem exspectare:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 40장4)
Haud facile animus verum providet, ubi illa officiunt, neque quisquam omnium lubidini simul et usui paruit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장2)
si lubido possidet, ea dominatur, animus nihil valet.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장4)
Sed ea malo dicere, quae maiores nostri contra lubidinem animi sui recte atque ordine fecere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장6)
Tempus, dies, fortuna, cuius lubido gentibus moderatur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장47)
Saepenumero, patres conscripti, multa verba in hoc ordine feci, saepe de luxuria atque avaritia nostrorum civium questus sum multosque mortalis ea causa advorsos habeo.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION