라틴어 문장 검색

93. Hodie inter credentes ac non credentes convenit terram potissimum commune esse patrimonium, cuius fructus omnium commoditati destinari debent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 125:1)
95. Ambitus bonum est commune, totius humanitatis patrimonium, cuius omnes sunt responsales.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 127:1)
Oeconomia omnem technologicam progressionem recipit ut lucrum consequatur, nulla habita attentione ad negativa consectaria hominibus quae evenire possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:2)
Suis quidem moribus confirmant sibi maxima lucra consequenda sufficere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:8)
Locorum imminutio operandi “negativum infert incursum in ordinem oeconomicum, per gradualem erosionem «patrimonii socialis», hoc est illius summae necessitudinum fiduciae, credibilitatis et observantiae legum, quae necessaria habentur ad quamlibet civilem consortionem”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 168:9)
Fidei erga rationem observantia postulat ut ad illud intendatur animus, quod ipsa scientia biologica, quae est evoluta seiuncta ab oeconomicis lucris, de structuris biologicis edocere potest deque earum facultatibus et mutationibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 173:2)
Si quidem terra nobis datur, nobis non licet iam cogitare tantummodo de quadam regula ad utilitatem attinente productionemque pro lucro singulorum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 207:5)
Iterum vitetur oportet magica mercatus opinio, quae putat quaestiones per auctum societatum aut singulorum lucrum expediri.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 244:3)
Num re cogitari potest illum, qui flagranter maximis lucris studeat, ambitalibus effectibus detineri, quos ad proximas generationes transferat?
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 244:4)
Compluries diversarum aetatum culturae limites hanc conscientiam proprii ethici spiritalisque patrimonii finxerunt, sed utique ad cuiusque fontes reditus sinit ut religiones hodiernis necessitatibus melius respondeant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 255:5)
Oecologia integra etiam simplicibus gestibus cotidianis constituitur, in quibus frangimus logicam violentiae, lucri, egoismi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 292:2)
Tange corda eorum qui tantum lucra quaerunt cum damno pauperum ac terrae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 315:5)
Unitas inter eos intellegi posset tantum uti unitas innixa in utilitatem, in compositionem lucri, in formidinem, sed non in donum una simul vivendi, non in laetitiam quam suscitare potest sola alterius praesentia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 99:7)
adiuvat nos ad exempla invenienda progressionis quae non tantum in utilitate et lucro consistant, sed donum creatum putent, cuius omnes debitores sumus;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 106:2)
mercator hinc ac rusticus avara suspirant lucra.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus13)

SEARCH

MENU NAVIGATION