라틴어 문장 검색

Hinc est quod Diana, quae luna est, ἄρτεμις dicitur, quasi ἀερότεμις, hoc est aerem secans.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 27:1)
Nec minus circa inanima lunae proprietas ostenditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 29:1)
Nam ligna quae luna vel iam plena vel adhuc crescente deiecta sunt inepta sunt fabricis, quasi emollita per humoris conceptionem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 29:2)
Et agricolis curae est frumenta de areis non nisi luna deficiente colligere, ut sicca permaneant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 29:3)
Contra quae humecta desideras luna crescente conficies.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 30:1)
Aer ipse proprietatem lunaris humoris et patitur et prodit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 31:1)
Nam cum luna plena est vel cum nascitur (et tunc enim a parte qua sursum suspicit plena est), aer aut in pluviam solvitur aut, si sudus sit, multum de se roris emittit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 31:2)
unde et Alcman lyricus dixit rorem aeris et lunae filium.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 31:3)
Ita undique versum probatur ad humectandas dissolvendasque carnes inesse lunari lumini proprietatem, quam magis usus quam ratio deprehendit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 32:1)
Pari ergo ratione infixum corpori pecudis lunari repugnat humori.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 34:3)
an sidere mota secundo Tethyos unda vagae lunaribus aestuet horis;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:10)
Delabitur inde Vulturnusque celer, nocturnaeque editor aurae Sarnus, et umbrosae Liris per regna Maricae Vestinis impulsus aquis, radensque Salerni Culta Siler, nullasque vado qui Macra moratus Alnos, vicinae percurrit in aequora Lunae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:56)
Titan iam pronus in undas Ibat, et igniferi tantum demerserat orbis, Quantum deesse solet lunae, seu plena futura est, Seu iam plena fuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:23)
nec lux est notior ulli Crastina, seu Phoebum videat, seu cornua lunae, Semper venturis componere carbasa ventis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:46)
Sidera prima poli, Phoebo labente sub undas, Exierant, et luna suas iam fecerat umbras, Cum pariter solvere rates, totosque rudentes Laxavere sinus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION