라틴어 문장 검색

Sed huic operi exigendo quasi quandam machinam commenti maiores nostri regulam fabricaverunt, in cuius latere virgula prominens ad eam altitudinem, qua deprimi sulcum oportet, contingit summam ripae partem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 11:1)
Nos itaque huic machinae quasdam partes adiecimus, quae contendentium litem disputationemque dirimerent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 11:4)
Nam stella, quam diximus Graecae litterae faciem obtinere, pariter imae fossae solum metitur atque perlibrat, quia sive pronum seu resupinum est, positione machinae deprehenditur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 13:1)
Sed et machina fabricanda est, qua clausa iumenta bovesque curentur, ut et propior 5 accessus ad pecudem medentibus sit, nec in ipsa curatione quadrupes reluctando remedia respuat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 19장 1:1)
Est autem talis machinae forma:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 19장 1:2)
Haec ipsa machina communis erit omnium maiorum quadrupedum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 19장 3:2)
Idque facere vere vel autumno luna decrescente praecipit, vitulumque ad machinam deligare:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 26장 2:2)
Locus est ad hos usus extructus, machinam vocant rustici, duos parietes adverso clivulo inaedificatos qui angusto intervallo sic inter se distant, ne femina conluctari aut admissario ascendenti avertere se possit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 10:1)
nec enim inmensa barbarorum scuta, enormis hastas inter truncos arborum et enata humo virgulta perinde haberi quam pila et gladios et haerentia corpori tegmina.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 14장4)
non loricam Germano, non galeam, ne scuta quidem ferro nervove firmata, sed viminum textus vel tenuis et fucatas colore tabulas;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 14장6)
contra miles, cui scutum pectori adpressum et insidens capulo manus, latos barbarorum artus, nuda ora foderet viamque strage hostium aperiret, inprompto iam ob continua pericula, sive illum recens acceptum vulnus tardaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 21장2)
adfectatur praecipue asperitas soni et fractum murmur, obiectis ad os scutis, quo plenior et gravior vox repercussu intumescat.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 3장 2:1)
et eques quidem scuto frameaque contentus est, pedites et missilia spargunt, pluraque singuli, atque in immensum vibrant, nudi aut sagulo leves.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 2:1)
scuta tantum lectissimis coloribus distinguunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 2:3)
scutum reliquisse praecipuum flagitium, nec aut sacris adesse aut concilium inire ignominioso fas, multique superstites bellorum infamiam laqueo finierunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION