라틴어 문장 검색

Carthagini cum prima conlatio pecuniae diutino bello exhaustis difficilis videretur, maestitiaque et fletus in curia esset, ridentem Hannibalem ferunt conspectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 593:1)
quibus cum Philippus nihil pacati nisi omnia permittentibus respondisset, adeo renuntiata haec legatio ab indignatione simul ac desperatione iram accendit, ut ad Saguntinam rabiem versi matronas omnes in templo Dianae, pueros ingenuos virginesque, infantes etiam cum suis nutricibus in gymnasium includi iuberent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 181:1)
ad id vero adeo accensus indignatione est rex, ut exclamaret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 115:2)
nam ut, quod alii liceat, tibi non licere aliquid fortasse naturalis aut pudoris aut indignationis habeat, sic aequato omnium cultu quid unaquaeque vestrum veretur ne in se conspiciatur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 46:2)
at hercule universis dolor et indignatio est, cum sociorum Latini nominis uxoribus vident ea concessa ornamenta quae sibi adempta sint, cum insignes eas esse auro et purpura, cum illas vehi per urbem, se pedibus sequi, tamquam in illarum civitatibus, non in sua, imperium sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 93:2)
id ut fieret Sextus Aelius Paetus et C. Cornelius Cethegus censores intervenerunt cum indignatione plebis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIV Periocha8)
sub hanc vocem fremitus variantis multitudinis fuit partim adsensum partim indignationem, dicere id ausum eum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 365:1)
Livius indignatione accensus praetoria nave in hostes tendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 498:1)
adiecit decreto indignationem:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 671:1)
et quaenam ea maestitia esset interrogaret eum, de lucro tibi inquit vivere me scito.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 78:2)
ad octo milia Histrorum sunt caesa, captus nemo, quia ira et indignatio immemores praedae fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 42:1)
ubi cum effuse popularentur, dolor magis et indignatio diripi res suas cernentes Histros, quam certa spes, satis sibi virium adversus duos exercitus esse, excivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 109:1)
cum iidem huic orationi qui litteris regis assensi erant assentirentur, indignatione principum, quod, quam rem ne legatione quidem dignam iudicasset Perseus, litteris paucorum versuum impetraret, decretum differtur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 299:1)
apud Romanos non maestitia tantum ex male gesta re, sed pavor etiam erat ne extemplo castra hostis aggrederetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 655:1)
ne nunc quidem haec sine indignatione legi audirive posse certum habeo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 178:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION