라틴어 문장 검색

Nullos movet aura capillos, in vultu color est sine sanguine, lumina maestis stant inmota genis, nihil est in imagine vivum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 22:13)
Quae plangore dato maestis clamoribus urbem implet et auratis mutavit vestibus atras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 47:2)
Tum vero maestam tota Miletida mente defecisse ferunt, tum vero a pectore vestem diripuit planxitque suos furibunda lacertos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 52:1)
Te maestae volucres, Orpheu, te turba ferarum, te rigidi silices, tua carmina saepe secutae fleverunt silvae, positis te frondibus arbor tonsa comas luxit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 6:1)
Hic regnum sine vi, sine caede regebat Lucifero genitore satus patriumque nitorem ore ferens Ceyx, illo qui tempore maestus dissimilisque sui fratrem lugebat ademptum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 35:3)
Mane erat, egreditur tectis ad litus et illum maesta locum repetit, de quo spectarat euntem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 77:1)
Dumque volat, maesto similem plenumque querellae ora dedere sonum tenui crepitantia rostro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 77:16)
locus exstat et ex re nomen habet, veterumque diu memor illa malorum tum quoque Sithonios ululavit maesta per agros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 49:3)
stabam sine sanguine maestus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 27:6)
ut tamen hanc animi nubem dolor ipse removit, et tandem sensus convaluere mei, adloquor extremum maestos abiturus amicos, qui modo de multis unus et alter erant, uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat, imbre per indignas usque cadente genas, nata procul Libycis aberat diversa sub oris, nec poterat fati certior esse mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 36)
tum vero exoritur clamor gemitusque meorum, et feriunt maestae pectora nuda manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 337)
haec ego discedens, sicut bene multa meorum, ipse mea posui maestus in igne manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 76)
is status, haec rerum nunc est fortuna mearum, debeat ut lacrimis nullus adesse modus, at mea sunt, proprio quamvis maestissima casu, pectora processu facta serena tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 918)
quamvis in cineres corpus mutaverit ignis, sentiet officium maesta favilla pium.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 355)
cum traheret silvas Orpheus et dura canendo saxa, bis amissa coniuge maestus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 19)

SEARCH

MENU NAVIGATION