라틴어 문장 검색

aut voluntate aut necessitate, nam ignorantia praetendi non potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 40:8)
nec tantum causae voluntatis sunt quaerendae, sed interim et erroris, ut ebrietas, ignorantia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 110:2)
ea est aut ignorantiae, ut si quis fugitivo stigmata scripserit eoque ingenuo iudicato neget se liberum esse scisse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 178:4)
sive me malitiam sive dicere oportet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 242:3)
id non eo tantum, quod, si vis illa dicendi malitiam instruxerit, nihil sit publicis privatisque rebus perniciosius eloquentia, nosque ipsi, qui pro virili parte conferre aliquid ad facultatem dicendi conati sumus, pessime mercamur de rebus humanis, si latroni comparamus haec arma, non militi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 7:3)
at malis hominibus ex contemptu opinionis et ignorantia recti nonnunquam excidit ipsa simulatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 18:2)
verum et virtus quid sit, adversa ei malitia detegit, et aequitas fit ex iniqui contemplatione manifestior, et plurima contrariis probantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 41:2)
hoc enim est maximum ignorantiae malum, quod credit eum scire qui moneat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 87:6)
virtute, non malitia P. Scipioni, summo viro, placuisse;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 22장5)
Facies autem, si intellexeris bona esse, quibus admixta virtus est, turpia, quibus malitia coniuncta est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 5:6)
ita honesta et turpia virtutis ac malitiae societas efficit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 5:8)
Levis est malitia, saepe mutatur, non in melius, sed in aliud.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 21:5)
Illud, mi Lucili, non est quod te inpediat, quo minus de nobis bene speres, quod malitia nos iam tenet, quod diu in possessione nostri est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 7:1)
Quidam hoc proficientium genus, de quo locutus sum, ita complectuntur, ut illos dicant iam effugisse morbos animi, adfectus nondum, et adhuc in lubrico stare, quia nemo sit extra periculum malitiae, nisi qui totam eam excussit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 10:1)
Nam si malitia miseros facit, virtus beatos, gratum autem esse virtus est, rem usitatam reddidisti, inaestimabilem consecutus es, conscientiam grati, quae nisi in animum divinum fortunatumque non pervenit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 21:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION