라틴어 문장 검색

in medio gramen, muscoque adoperta virenti manabat saxo vena perennis aquae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권165)
"Ostia contigerat, qua se Tiberinus in altum dividit et campo liberiore natat:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권193)
prisca dea est aliturque cibis, quibus ante solebat, nec petit ascitas luxuriosa dapes, piscis adhuc illi populo sine fraude natabat, ostreaque in conchis tuta fuere suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권120)
"nox erat, et vinis oculique animique natabant, cum praecomposito nuntius ore venit, atque ita quid cessas convivia solvere?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권433)
corpora phocarum summo resupina profundo exanimata natant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 20:5)
at inde sanguineae manant, tamquam de vulnere, guttae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 29:11)
Iamque venenifero sanguis manare palato coeperat et virides adspergine tinxerat herbas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 9:5)
Quam simul ad duras religatam bracchia cautes vidit Abantiades (nisi quod levis aura capillos moverat et tepido manabant lumina fletu, marmoreum ratus esset opus), trahit inscius ignes et stupet et visae correptus imagine formae paene suas quatere est oblitus in aere pennas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 68:1)
at ille iam moriens, oculis sub nocte natantibus atra circumspexit Athin seque acclinavit ad illum et tulit ad manes iunctae solacia mortis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 6:5)
Occupat obsessos sudor mihi frigidus artus, caeruleaeque cadunt toto de corpore guttae, quaque pedem movi, manat lacus, eque capillis ros cadit, et citius, quam nunc tibi facta renarro, in latices mutor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:36)
Ibi fixa cacumine montis liquitur, et lacrimas etiam nunc marmora manant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 22:19)
cruor undique manat, detectique patent nervi, trepidaeque sine ulla pelle micant venae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 30:6)
manant penetralia tabo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 48:7)
Ipse natantis pectora tangebam trepido salientia motu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 59:20)
Dum loquor, amplexa est artus nova terra natantes, et gravis increvit mutatis insula membris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 60:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION