라틴어 문장 검색

lacrimae mulieri obortae et miserari casum adulescentis coepit, qui spoliatus fortunis, a quibus minime oporteret, apud se esset, eiectus a matre, quod probus adulescens - dii propitii essent - obscenis, ut fama esset, sacris initiari nollet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 116:1)
haec furens ira cum dixisset, lacrimae omnibus obortae et diu maestum silentium tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 96:2)
deinde ut plurium clamore et cursu a portis dubitatio exempta est, tumultus ingens oboritur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 629:1)
Tenebrae oboriuntur, genua inedia succidunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 341)
nam nunc nihil est qui te manem * sed quid ais, mea lepida, hilara?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 415)
uteri dolores mihi oboriuntur cotidie, sed matrem parere nequeo, nec quid agam scio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 37)
Ardores autem esse in his locis etiam haec res potest indicare, quod in montibus Cumanorum Baianis sunt loca sudationibus excavata, in quibus vapor fervidus ab imo nascens ignis vehementia perforat eam terram per eamque manando in his locis oritur et ita sudationum egregias efficit utilitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장7)
Maurusia, quam nostri Mauretaniam appellant, ex monte Atlante Dyris, qui ortus ex septentrionali regione progreditur per occidentem ad lacum Eptagonum et mutato nomine dicitur Agger, deinde ex lacu Eptabolo sub montes desertos subterfluens per meridiana loca manat et influit in Paludem quae appellatur, circumcingit Meroen, quod est Aethiopum meridianorum regnum, ab hisque paludibus se circumagens per flumina Astansobam et Astoboam et alia plura pervenit per montes ad cataractam ab eoque se praecipitans per septentrionalem pervenit inter Elephantida et Syenen Thebaicosque in Aegyptum campos et ibi Nilus appellatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장25)
is cum in eum influit, tunc tantam magnitudinem fluminis facit amaram, ideo quod per id genus terrae et venas, unde sandaracam fodiunt, ea aqua manando perficitur amara.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장48)
Protinus, ut secto piceae de cortice guttae, utve tenax gravida manat tellure bitumen, utve sub adventu spirantis lene favoni sole remollescit, quae frigore constitit, unda, sic lacrimis consumpta suis Phoebeia Byblis vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis nomen habet dominae nigraque sub ilice manat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 53:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION