라틴어 문장 검색

Hac sanctitate morum effecit, ut puer admodum dignus sacerdotio videretur, materna sine dubio suffragatione, sed ne mater quidem nisi pro bono candidato valuisset.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 146:2)
deinde adeo impatiens fuit differendae voluptatis, quam ingentem crudelitas eius sine dilatione poscebat, ut in xysto maternorum hortorum, qui porticum a ripa separat, inambulans quosdam ex illis cum matronis atque aliis senatoribus ad lucernam decollaret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 113:1)
Bonae spei uxor, bonae spei nurus, quae amare potest et captiuum, odisse uel patrem.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Archipiratae filia.10)
Vidimus fluens corpus et in cadauere illius materna uerba credidimus.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Adultera Venefica.36)
Duorum iuuenum pater uni uxorem dedit, quo peregre profecto infamari coepit socer in nurum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, infamis in nurum.1)
tertium filium auus maternus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, privignus ab avo raptus novercae.3)
ne qua pars probro vacet, mundus puellae serta Gnosiacae gerit, sed vetera sero querimur una me dira ac fera Thebana tellus nuribus a!
(세네카, Hercules Furens 1:9)
et te magistro non novum hoc discet nurus, etiam viro probante meliorem sequi.
(세네카, Hercules Furens 7:19)
nunc, nunc, cruentae regis Aegypti nurus, adeste multo sanguine infectae manus.
(세네카, Hercules Furens 7:22)
quae silvas et aves saxaque traxerat ars, quae praebuerat fluminibus moras, ad cuius sonitum constiterant ferae, mulcet non solitis vocibus inferos et surdis resonat clarius in locis, deflent Eurydicen Threiciae nurus, deflent et lacrimis difficiles dei, et qui fronte nimis crimina tetrica quaerunt ac veteres excutiunt reos flentes Eurydicen iuridici sedent, tandem mortis ait 'vincimur' arbiter, 'evade ad superos, lege tamen data:
(세네카, Hercules Furens 8:25)
permixtae maribus nurus sollemnes agitent choros;
(세네카, Hercules Furens 12:54)
Iole meis captiva germanos dabit natis Iovisque net ex famula nurus?
(세네카, Hercules Oetaeus 5:1)
Moriere, Moriar Herculis nempe induti coniunx nec ullus nocte discussa dies viduam notabit nec meos paelex toros captiva capiet, ante ab occasu dies nascetur, Indos ante glacialis polus Scythasve tepida Phoebus inficiet rota, quam me relictam Thessalae aspiciant nurus, meo iugales sanguine extinguam faces.
(세네카, Hercules Oetaeus 6:1)
hospes Timoli Lydiam fovit nurum et amore captus ad leves sedit colus, udum feroci stamen intorquens manu.
(세네카, Hercules Oetaeus 6:25)
praeclara totis gentibus coniunx eram thalamosque nostros invido voto nurus optabat omnis, quaeve mens quicquam deos ' orabat ullos:
(세네카, Hercules Oetaeus 6:37)

SEARCH

MENU NAVIGATION