라틴어 문장 검색

deinde adeo impatiens fuit differendae voluptatis, quam ingentem crudelitas eius sine dilatione poscebat, ut in xysto maternorum hortorum, qui porticum a ripa separat, inambulans quosdam ex illis cum matronis atque aliis senatoribus ad lucernam decollaret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 113:1)
Vidimus fluens corpus et in cadauere illius materna uerba credidimus.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Adultera Venefica.36)
tertium filium auus maternus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, privignus ab avo raptus novercae.3)
Soror Tonantis (hoc enim solum mihi nomen relictum est) semper alienum Iovem ac templa summi vidua deserui aetheris locumque caelo pulsa paelicibus dedi;
(세네카, Hercules Furens 1:1)
Moriere, Moriar Herculis nempe induti coniunx nec ullus nocte discussa dies viduam notabit nec meos paelex toros captiva capiet, ante ab occasu dies nascetur, Indos ante glacialis polus Scythasve tepida Phoebus inficiet rota, quam me relictam Thessalae aspiciant nurus, meo iugales sanguine extinguam faces.
(세네카, Hercules Oetaeus 6:1)
nunc vidua, nunc expulsa, nunc ferar obruta.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:28)
Per has aniles ecce te supplex comas atque ubera ista paene materna obsecro:
(세네카, Hercules Oetaeus 14:21)
maius eripui decus, quam in luce tribui, si tibi ignotum est nefas, a matre disce, seu tibi iugulo placet mersisse ferrum sive maternum libet invadere uterum, mater intrepidum tibi praebebit animum, non erit tantum scelus a te peractum:
(세네카, Hercules Oetaeus 15:6)
scelere materno hic perit, fraude illa capta est - quis per annorum vices totoque in aevo poterit aerumnas senex referre tantas?
(세네카, Hercules Oetaeus 21:19)
sive nascente Hercule nox illa certa est sive mortalis meus pater est - licet sit falsa progenies mei, [materna culpa cesset et crimen Iovis] merui parentem:
(세네카, Hercules Oetaeus 22:28)
quodcumque placidis flexibus Phasis rigat Pontusque quicquid Scythicus a tergo videt, palustribus qua maria dulcescunt aquis, armata peltis quicquid exterret cohors inclusa ripis vidua Thermodontiis, hoc omne noster genitor imperio regit.
(세네카, 메데아 4:41)
tecum bella geres, natis quoque bella relinquens turpia, maternos iterum revolutus in ortus.
(세네카, 오이디푸스 3:23)
'O Cadmi effera, cruore semper laeta cognato domus, vibrate thyrsos, enthea gnatos manu lacerate potius - maximum Thebis scelus maternus amor est.
(세네카, 오이디푸스 7:46)
Saepe obstinatis induit frenos Amor et odia mutat, regna materna aspice:
(세네카, 파이드라 8:5)
Illum quidem aequi caelites reducem dabunt, sed dum tenebit vota in incerto deus, pietate caros debita fratres colam et te merebor esse ne viduam putes ac tibi parentis ipse supplebo locum.
(세네카, 파이드라 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION