라틴어 문장 검색

"Sed ego huic et credo Hercule et gratas gratias memini, quod lepidae fabulae festivitate nos avocavit;"
(아풀레이우스, 변신, 1권 18:14)
"Splendidissima et unica Thessaliae civitas, honorum talium parem gratiam memini."
(아풀레이우스, 변신, 3권 10:11)
at ego vitans oculos omnium et quem ipse fabricaveram risum obviorum declinans lateri eius adambulabam obtectus, nec qui laverim, qui terserim, qui domum rursum reverterim prae rubore memini, sic omnium oculis nutibus ac denique manibus denotatus impos animi stupebam.
(아풀레이우스, 변신, 3권 11:13)
"tantum memineris meae seriae monitionis cum coeperis sero paenitere."
(아풀레이우스, 변신, 5권43)
"crescentes dies et menses exeuntes anxia numerat, et sarcinae nesciae rudimento miratur de brevi punctulo tantum incrementulum locupletis uteri."
(아풀레이우스, 변신, 5권96)
"quae dum insatiabili animo Psyche, satis et curiosa, rimatur atque pertrectat et mariti sui miratur arma, depromit unam de pharetra sagittam et puncto pollicis extremam aciem periclitabunda frementis etiam nunc articuli nisu fortiore pupugit altius, ut per summam cutem roraverint parvulae sanguinis rosei guttae:"
(아풀레이우스, 변신, 5권177)
"Meministi consilium vestrum, scilicet quo mihi suasistis ut bestiam, quae mariti mentito nomine mecum quiescebat, prius quam ingluvie voraci me misellam hauriret, ancipiti novacula peremerem?"
(아풀레이우스, 변신, 5권206)
"puto puellam illum - si probe memini, Psyches nomine dicitur - efflicte cupere."
(아풀레이우스, 변신, 5권227)
Post noctem unicam et rudimenta Veneris recens nupta gratias summas apud suos parentes ac maritum mihi meminisse non destitit, quoad summos illi promitterent honores habituri mihi.
(아풀레이우스, 변신, 7권 12:3)
Tunc ego metu praedicti periculi quantum pote turbae medius et inter conferta iumenta latenter absconditus clunibus meis ab ag gressionibus ferinis consulcbam, iamque me cursu celeri ceteros equos antecellentem mirabantur omnes!
(아풀레이우스, 변신, 8권 4:2)
Hic ego me potissimum capitis periclitatum memini.
(아풀레이우스, 변신, 8권 19:1)
nam et ipse gratas gratias asino meo memini, quod me suo celatum tegmine variisque fortunis exercitatum, etsi minus prudentem, multiscium reddidit.
(아풀레이우스, 변신, 9권 13:7)
Ipsoque illo momento, quo stupore defixi mirantur ac trepidant divina praesagia, concurrit unus e cella vinaria nuntians omne vinum, quod olim diffusum fuerat, in omnibus doliis ferventi calore et prorsus ut igne copioso subdito rebullire.
(아풀레이우스, 변신, 9권 31:4)
Post dies plusculos ibidem dissignatum scelestum ac nefarium facinus memini, sed ut vos etiam legatis, ad librum profero.
(아풀레이우스, 변신, 10권 2:1)
Quid ergo miramini si vilissima capita, immo forensia pecora, immo vero togati vulturii, si toti nunc iudices sententias suas pretionundinantur, cumrerum exordio inter deos et homines agitatum iudicium corruperit gratia, et originalem sententiam magni Iovis consiliis electus iudex rusticanus et opilio lucro libidinis vendiderit cum totius etiam suae stirpis exitio?
(아풀레이우스, 변신, 10권 33:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION