라틴어 문장 검색

non mediocris adhibenda mihi est cura ut rei p. me civem dignum tuis laudibus praestem, in amicitia tua memorem atque gratum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 11 1:4)
neque is enim tanta necessitudo, quantam tu mihi tecum esse voluisti, desiderare videtur gratiarum actionem, neque ego libenter pro maximis tuis beneficiis tam vili munere defungor orationis et malo praesens observantia, indulgentia, adsiduitate memorem me tibi probare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 24 1:1)
id cum mihi gratissimum feceris, tum illud tibi expertus promitto et spondeo, te socios Bithyniae, si iis commodaris, memores esse et gratos cogniturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 9 4:3)
Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO SERVIO S. Hagesaretus Larisaeus magnis meis beneficiis ornatus in consulatu meo memor et gratus fuit meque postea diligentissime coluit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 252)
etsi ex tuis et ex L. Oppi, familiaris mei, litteris cognovi te memorem commendationi meae fuisse idque pro tua summa erga me benevolentia proque nostra necessitudine minime sum admiratus, tamen etiam atque etiam tibi L. Oppium praesentem et L. Egnati, mei familiarissimi, absentis negotia commendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 44 1:1)
Eum tibi ita commendo, ut homines grati et memores bene meritos de se commendare debent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 60 1:6)
quem quidem multo etiam pluris postea quam decessi facere coepi, quod multis rebus expertus sum gratum hominem meique memorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 67 1:2)
testificatur iste P. Quinctium non stetisse et stetisse se;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 3:3)
itaque hoc sum adgressus statim Catone absoluto - quem ipsum numquam attigissem tempora timens inimica virtuti, nisi tibi hortanti et illius memoriam mihi caram excitanti non parere nefas esse duxissem - , sed testificor me a te roga- tum et recusantem haec scribere esse ausum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 10장 2:1)
nos autem, ut testificor saepe, de sapiente quaerimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 55:20)
Tu quidem tabellis obsignatis agis mecum et testificaris, quid dixerim aliquando aut scripserim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 33:1)
"vive memor leti, fugit hora, hoc quod loquor inde est."
(페르시우스, 풍자, satire 595)
Volebat Tryphaena misereri, quia non totam voluptatem perdiderat, sed Lichas memor adhuc uxoris corruptae contumeliarumque, quas in Herculis porticu acceperat, turbato vehementius vultu proclamat:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 106:5)
Itaque ut me vidit, paululum erubuit, hesternae scilicet iniuriae memor;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:13)
Te memorem huius muneris amicitiae nostrae diuturnitas spondet:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 19 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION