라틴어 문장 검색

Coloni, tamen, ab opere non cessabant, meridiemque circiter munimenta omnia perfecerant:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.36)
Imperator iste, Trentoniam versus iter facere coepit, Americanosque, die Januarii secundo, paulo post meridiem, anno Christi millesimo septingentesimo septuagesimo, fortissime aggressus est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.41)
tandem, autem, quum jam meridies instaret, navigiis scaphisque omnibus, parvo accepto incommodo, reductis, nil aliud, praeter deditionem sibi relictum videbat fortis Cornwallis.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.70)
Postridie, circiter horam undecimam, ante meridiem, Craik, medicus insignis, et Washingtonii familiaris, ad Montem Vernonium, ducis inclyti sedem, adventavit, summoque in vitae periculo Washingtonium esse recte judicans, duos alios medicos arcessendos curavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.7)
"ubi cubas in meridie?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:86)
"Adnuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie, nequando fiam sicut cooperta super greges sodalium tuorum, indignabitur, tumebit, et dicet:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 19:34)
"Ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 6:4)
Tum callidissimi hostes, frigidum et nivalem nancti diem, cum se ignibus prius oleoque fovissent - horribile dictu - homines a meridie et sole venientes, nostra nos hieme vicerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 12:3)
Sic ad meridiem populus Romanus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ALLOBROGUM 1:1)
Nec non in meridiem verso agmine Libanum Syriae Damascumque transgressus per nemora illa odorata, per turis et balsami silvas Romana signa circumtulit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 29:1)
Et hic statim quasi victor sequebatur, cum subito nec magna manus ex inproviso et iam in fessos via sub vespere velut nimbus erupit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO 3:2)
OMNIBUS ad occasum et meridiem pacatis gentibus, ad septentrionem quoque, dum taxat intra Rhenum atque Danuvium, item ad orientem intra Cyrum et Euphraten, illi quoque reliqui, qui inmunes imperii erant, sentiebant tamen magnitudinem et victorem gentium populum Romanum reverebantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, PAX PARTHORUM ET CONSECRATIO AUGUSTI 1:1)
Declinante, inquit, in vesperum die quem Saturnale festum erat insecuturum, cum Vettius Praetextatus domi convenire se gestientibus copiam faceret, eo venerunt Aurelius Symmachus et Caecina Albinus, cum aetate tum etiam moribus ac studiis inter se coniunctissimi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 15:2)
Deinde a mane ad meridiem, hoc est ad medium diei:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 14:1)
Nescis quid vesper vehat, in quo convivarum numerum hac lege definit, ut neque minor quam Gratiarum sit, neque quam Musarum numerosior.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION