라틴어 문장 검색

Nam cetera diversa et quasi repugnantia dissident a iustitia, nisi aequius existimamus cepisse praedam ex militia, quae nobis nihil sine sanguine et cladibus alienis adfert.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 7:2)
At mehercules vera illa Romuli proles assiduis venatibus nec minus agrestibus operibus exercitata firmissimis praevaluit corporibus ac militiam belli, cum res postulavit, facile sustinuit durata pacis laboribus semperque rusticam plebem praeposuit urbanae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 17:3)
nam cum certamine opus excitetur, tum in cessantes animadversio iusta et sine querela videtur adhiberi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 8:4)
Unde sacrorum certaminum studiosi pernicissimarum quadrigarum semina diligenti observatione custodiunt, et spem futurarum victoriarum concipiunt propagata subole generosi armenti.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 5:1)
Est enim generosa materies, quae circo sacrisque certaminibus equos praebet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 1:5)
Vulgari feminae solenne est omnibus annis parere, generosam convenit alternis continere, quo firmior pullus lacte materno laboribus certaminum praeparetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 13:2)
Nam hi et ad obsequia reperiuntur habiles, et ad certamina laboremque promptissimi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 4:3)
certaminibus autem expleto triennio:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 4:5)
omisso tamen illo studio Graecorum, qui ferocissimum quemque alitem certaminibus et pugnae praeparabant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 5:2)
neque provinciae illum rerum statum abnuebant, suspecto senatus populique imperio ob certamina potentium et avaritiam magistratuum, invalido legum auxilio quae vi ambitu postremo pecunia turbabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 2장2)
Ceterum Augustus subsidia dominationi Claudium Marcellum sororis filium admodum adulescentem pontificatu et curuli aedilitate, M. Agrippam, ignobilem loco, bonum militia et victoriae socium, geminatis consulatibus extulit, mox defuncto Marcello generum sumpsit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 3장1)
nuntianti centurioni, ut mos militiae, factum esse quod imperasset, neque imperasse sese et rationem facti reddendam apud senatum respondit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 6장7)
is imperitos animos et quaenam post Augustum militiae condicio ambigentis inpellere paulatim nocturnis conloquiis aut flexo in vesperam die et dilapsis melioribus deterrimum quemque congregare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 16장5)
ne dimissis quidem finem esse militiae, sed apud vexillum tendentis alio vocabulo eosdem labores perferre.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장4)
enimvero militiam ipsam gravem, infructuosam:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION