라틴어 문장 검색

porro si etiamnum solito 1 obdurueris, faxim egomet quod tete paenitebit, quoniam, si peccabis 2 ultra reticendo, ego protinus ulciscar scribendo, porro enim ambiguo caret tam te puniendum scripto meo, quam punior egomet silentio tuo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Claudianus Sidonio Papae salutem 4:2)
Filius tuus, immo communis ad me cucurrit, qui te relicto deliquisse se maeret, obrutus paenitendi pudore transfugii.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Proculo suo salutem 1:1)
cum surgeremus, clam percontor adstantes, quod genus vitae de tribus arripuisset ordinibus, monachum ageret an clericum paenitentemve.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 4:1)
hi sunt, quos si petas etiam nullo adversante beneficium, piget promittere pudet negare paenitet praestitisse.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 2:2)
"ille Phrygas lucos, matris penetralia caedit turrigerae veritasque solo procumbere pinus praecipiat terrasque freto delatus Achaeas hospitis Atridae - pudet heu miseretque potentis Europae!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권29)
paenituit vidisse deam.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris10)
"ast horum miseret, quos sanguine viles coniugibus natisque infanda ad proelia raptos proicis excidio, bone rex."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권180)
iam pudet incepti, iam paenitet, ac velut ille fluctibus Ioniis Calabrae datus arbiter alno - nec rudis undarum, portus sed linquere amicos purior Olenii frustra gradus impulit astri - , cum fragor hiberni subitus Iovis, omnia mundi claustra tonant multusque polos inclinat Orion, ipse quidem malit terras pugnatque reverti, fert ingens a puppe notus, tunc arte relicta ingemit et caecas sequitur iam nescius undas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권14)
Saepius locutum, numquam me tacuisse paenitet.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, S4)
Ad paenitendum properat cito qui iudicat.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 032)
Cave quicquam incipias, quod paeniteat postea.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 111)
Gravis animi poena est, quem post facti paenitet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 196)
Heu quam multa paenitenda incurrunt vivendo diu!
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 212)
Imprudens peccat, quem post facti paenitet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 271)
Misereri scire sine periclo est vivere.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 329)

SEARCH

MENU NAVIGATION