라틴어 문장 검색

quod procul a nobis flectat fortuna gubernans, et ratio potius quam res persuadeat ipsa succidere horrisono posse omnia victa fragore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 3:7)
ergo perfugium sibi habebant omnia divis tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 40:7)
et vigilantibus hinc aderant solacia somno ducere multimodis voces et flectere cantus et supera calamos unco percurrere labro;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:13)
necesse est ut solem, qui moderatur nostra moderantes, omnium quae circa nos geruntur fateamur auctorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 3:2)
Hinc et Virgilius, sciens Liberum patrem solem esse et Cererem lunam, qui pariter fertilitatibus glebae et maturandis frugibus vel nocturno temperamento vel diurno calore moderantur, — Vestro, ait, si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutavit arista.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 23:1)
virga potestatem solis adserit qui cuncta moderatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 9:2)
Non semel praeceperat pater, temperato tamen inter indulgentiam gravitatemque sermone, moderaretur profusos cultus perspicuosque comitatus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 3:1)
Flectere si nequeo superos, Acheronta movebo.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 7:2)
ecce ad austrum flectitur;
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 12:4)
Fauces autem iter angustum est per quod ad vestibulum de via flectitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 22:2)
Neque enim ita ad mensas invito philosophiam, ut non se ipsa moderetur, cuius disciplina est rerum omnium moderationem docere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 6:3)
Nam, si Homeri latentem prudentiam scruteris altius, delinimentum illud quod Helena vino miscuit, Νηπενθές τ’ ἄχολόν τε κακῶν ἐπίληθον ἁπάντων, non herba fuit, non ex India sucus, sed narrandi oportunitas quae hospitem moeroris oblitum flexit ad gaudium.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 18:1)
Sexta de cerebro means stomachum petit, cui maxime sensus esse est necessarius, ut quae desunt adpetat, superflua respuat, et in homine sobrio se ipse moderetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 22:1)
Optimus excusso Leucus Rhemusque lacerto, Optima gens flexis in gyrum Sequana frenis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:15)
Flexa sic omina Tuscus Involvens multaque tegens ambage canebat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:70)

SEARCH

MENU NAVIGATION