라틴어 문장 검색

consul causam postulandae missionis probabilem, si modeste peteretur, videri dixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 30:1)
capta - ibi modestius mendacium est - quinque milia septingenti, signa militaria ducenta undequinquaginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 115:2)
cum hic status rerum in Italia Hispaniaque esset, T. Quinctio in Graecia ita hibernis actis ut exceptis Aetolis, quibus nec pro spe victoriae praemia contigerant, nec diu quies placere poterat, universa Graecia simul pacis libertatisque perfruens bonis egregie statu suo gauderet nec magis in bello virtutem Romani ducis quam in victoria temperantiam iustitiamque et moderationem miraretur, senatus consultum quo bellum adversus Nabim Lacedaemonium decretum erat adfertur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 248:1)
quod si Asiae quoque partem aliquam abstrahere velint, dummodo non dubiis regionibus finiant, vinci suam temperantiam Romana cupiditate pacis et concordiae causa regem passurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 399:1)
sed ita hanc unam impotentem eius iniuriam invidia onerat ut increpando, quod degenerarit tantum a se ipse, cumulatas ei veteres laudes moderationis et temperantiae pro reprehensione praesenti reddat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 720:1)
eos, cum per aliquot annos in terra Hispania adversus multos Poenorum Hispanorumque et duces et exercitus nominis Romani famam auxissent non bello solum, sed quod Romanae temperantiae fideique specimen illis gentibus dedissent, ad extremum ambo pro republica mortem occubuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 737:1)
ira consulis etiamsi iusta, non tamen in magistratu exercenda, et silentium nimis aut modestum aut timidum praenestinorum ius, velut probato exemplo, magistratibus fecit graviorum in dies talis generis imperiorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 13:1)
modestius certe daturos eos et se scituros, quid dedissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 236:1)
scio, fui ego illa aetate et feci illa omnia, sed more modesto;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 102)
Auro contra cedo modestum amatorem:
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 399)
tergum quam gulam, crura quam ventrem oportet potiora esse, cui cor modeste situmst.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 62)
intemperantem, non modestum, iniurium trahere, exhaurire me quod quirem ab se domo;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 131)
ut pudice verba fecit, cogitate et commode, ut modeste orationem praebuit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 4103)
servo homini modeste melius facere sumptum quam ampliter.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 414)
[semper mendicis modesti sint.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 18)

SEARCH

MENU NAVIGATION