라틴어 문장 검색

Atque ex philosophiis istis Graecorum, et derivationibus earum per particulares scientias, jam per tot annorum spatia, vix unum experimentum adduci potest, quod ad hominum statum levandum et juvandum spectet, et philosophiae speculationibus ac dogmatibus vere acceptum referri possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 161:3)
At secundo loco se offert causa illa magni certe per omnia momenti:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:1)
Itaque desinant homines mirari si spatium scientiarum non confectum sit, cum a via omnino aberraverint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 186:1)
aut in practicae suae scrupulis et momentis aliquid titubatum esse, unde experimenta in infinitum repetit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 198:4)
quae bullae se conjiciunt in pelliculas quasdam, in hemisphaerii formam curiose effictas, ut ad momentum temporis evitetur solutio continuitatis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:16)
Simili modo, si homines per tanta annorum spatia viam veram inveniendi et colendi scientias tenuissent, nec tamen ulterius progredi potuissent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 226:9)
32. At in ignitis quae sunt porosa, ita ut detur spatium ad exercendum motum ignis, si cohibeatur hujusmodi motus per compressionem fortem, statim extinguitur ignis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 172:1)
Sunt autem hujusmodi instantiae magni omnino momenti ad inveniendas formas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 269:5)
Rursus, qui afficiuntur hujusmodi rheumate, si in ipso momento, cum aliquid foetidum aut odoratum habent in ore sive palato, emungant fortiter, in ipso instanti manifestam perceptionem habent rancidi vel odorati.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 276:6)
Est et quarta differentia inter calorem solis et ignis, magni prorsus momenti: viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:12)
quod sol operationes suas insinuet per longa temporis spatia, ubi operationes ignis (urgente hominum impatientia) per breviora intervalla ad exitum perducantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:13)
idque fieri intra spatium certum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 353:7)
Non enim videtur natura flammea hic apud nos figi et consistere, sed singulis quasi momentis generari, et statim extingui.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 362:2)
Est itaque aliquod momentum temporis, et aliquod intervallum loci, in quibus ista virtus sive actio haeret in medio inter duo illa corpora quae motum cient.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:7)
an horum nihil sit, praeter corpora et virtutem et spatia?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION