라틴어 문장 검색

cui etiam rex Uulfheri donauit terram L familiarum ad construendum monasterium in loco, qui dicitur Adbaruae, id est Ad Nemus, in prouincia Lindissi, in quo usque hodie instituta ab ipso regularis uitae uestigia permanent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III.7)
Ut Colman episcopus, relicta Brittania, duo monasteria in Scottia, unum Scottis, alterum Anglis, quos secum adduxerat, fecerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IV.1)
Qui cum inuicem concordare non possent, eo quod Scotti tempore aestatis, quo fruges erant colligendae, relicto monasterio per nota sibi loca dispersi uagarentur, at uero hieme succedente redirent, et his, quae Angli praeparauerant, communiter uti desiderarent;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IV. 1:4)
quaesiuit Colmanus huic dissensioni remedium, et circuiens omnia prope uel longe, inuenit locum in Hibernia insula aptum monasterio construendo, qui lingua Scottorum Mageo nominatur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IV. 1:5)
emitque partem eius non grandem, ad constituendum ibi monasterium, a comite, ad cuius possessionem pertinebat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IV. 1:6)
ea condicione addita, ut pro ipso etiam, qui eis locum commodaret, consistentes ibi monachi Domino preces offerrent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IV. 1:7)
Et constructo statim monasterio, iuuante etiam comite ac uicinis omnibus, Anglos ibidem locauit, relictis in praefata insula Scottis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IV. 1:8)
Quod uidelicet monasterium usque hodie ab Anglis tenetur incolis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IV. 1:9)
Ipsum namque est, quod nunc grande de modico effectum, Muigeo consuete uocatur, et conuersis iamdudum ad meliora instituta omnibus, egregium examen continet monachorum, qui de prouincia Anglorum ibidem collecti, ad exemplum uenerabilium patrum sub regula et abbate canonico in magna continentia et sinceritate proprio labore manuum uiuant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IV. 1:10)
Ut, quaeque monasteria Deo consecrata sunt, nulli episcoporum liceat ea in aliquo inquietare, nec quicquam de eorum rebus uiolenter abstrahere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 2:6)
Hic sane priusquam episcopus factus esset, duo praeclara monasteria, unum sibi, alterum sorori suae Aedilburgae construxerat, quod utrumque regularibus disciplinis optime instituerat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VI. 1:2)
Quae suscepto monasterii regimine, condignam se in omnibus episcopo fratre, et ipsa recte uiuendo, et subiectis regulariter ac pie consulendo praebuit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VI. 1:5)
et in loco eius ordinauit episcopum Sexuulfum, qui erat constructor et abbas monasterii, quod dicitur Medeshamstedi, in regione Gyruiorum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VI.3)
Depositus uero Uynfrid rediit ad monasterium suum, quod dicitur Adbaruae, ibique in optima uitam conuersatione finiuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VI.4)
Ut in monasterio Bericinensi, ubi corpora sanctimonialium feminarum poni deberent, caelesti sit luce monstratum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VII.1)

SEARCH

MENU NAVIGATION