라틴어 문장 검색

omnis circa se largissime prosecutus nihil prius aut acrius monuit quam ne quid sordide facerent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 9장 2:1)
"Ad nutum monentis intenti sequi signa, ordines servare didicerunt:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 13:10)
intentos arcus habebant moniti, non iter ipsos inire, sed proelium.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 17:1)
Cumque agmini obequitaret, varia oratione, ut cuiusque animis aptum erat, milites adloquebatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 10장 4:1)
Ille dona ut ab amicis accipi iussit benigneque legatos adlocutus Herculi, quem praecipue Tyrii colerent, sacrificare velle se dixit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 3:3)
Itaque monuit, ne quid eo die inciperet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 15:2)
Adservari transfuga iusso duces convocat expositoque, quod nuntiatum erat, monet, ut regionem monstratam declinent equitemque periculum edoceant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 43:1)
interequitans adloquebatur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 1:1)
hic Philotam et Coenon cum Amynta et Polyperconte expeditam habentes manum relinquit, monitos, ut, quia et eques pediti iret mixtus et quam pinguissimum esset solum et pabuli fertile, sensim procederent:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 22:3)
ille Persarum tabernacula circumire, hortari, monere nunc singulos, nunc universos non ante destitit, quam satis constaret imperata facturos.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 15:2)
Ipse currum regis sequebatur occasioni inminens adloquendi eum:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 11장 2:1)
Philotan armigeri agmine suo tegebant, ne ante conspici posset a vulgo, quam rex adlocutus milites esset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 8장 25:1)
Inter haec rex, quibus matura erat missio, electis nongentis fere bina talenta equiti dedit, pediti terna denarium milia monitosque, ut liberos generarent, remisit domum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 32:1)
Hos benigne adlocutus ad eos Scythas, qui Europam incolunt, Derdam quendam misit ex amicis, qui denuntiaret his, ne Tanain amnem iniussu regis transirent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 15:1)
vocatumque Cophen, per quem barbarorum animos temptaverat, mittit ad eos, qui moneret, nunc saltem salubrius consilium inirent:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION