라틴어 문장 검색

nee mora, eum magna inruptione patefactis aedibus magistratibus eorumque ministris et turbae miscellaneae cuneta completa statimque lictores duo de iussu magistratuum immissa manu trahere me sane non renitentem occipiunt.
(아풀레이우스, 변신, 3권 2:1)
Nec mora, cum passim populus procurrens caveae consaeptum mira celeritate complevit:
(아풀레이우스, 변신, 3권 2:6)
Nec mora, cum ritu Graeciensi ignis et rota, tum omne flagrorum genus inferuntur Augetur oppido, immo duplicatur mihi maestitia quod integro saltem mori non licuerit.
(아풀레이우스, 변신, 3권 8:1)
"Atque utinam vesperi de more nobis parassem corollas aliquas, ne moram talem patereris vel noctis unius:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 22:8)
Nec mora, cum vi patefactis aedibus globus latronum invadit omnia, et singula domus membra cingit armata factio, et auxiliis hinc inde convolantibus obsistit discursus hostilis:
(아풀레이우스, 변신, 3권 25:1)
Nec mora, cum iam in meridiem prono iubare rursum nos ac praecipue me longe gravius onustum producunt illi latrones stabulo:
(아풀레이우스, 변신, 4권 4:1)
Rebar enim iam me prorsus exanimatum ac debilem mereri causariam missionem, certe latrones partim impatientia morae, partim studio festinatae fugae, dorsi mei sarcinam duobus ceteris iumentis distributuros, meque in altioris vindictae vicem lupis et vulturiis praedam relicturos.
(아풀레이우스, 변신, 4권 4:3)
"Nec mora, cum noctis initio foribus eius praestolamur, quas neque sublevare neque dimoveve ac ne perfringere quidem nobis videbatur, ne vulvarum sonus cunctam viciniam nostri suscitaret exitio."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:10)
"Nec mora, cum numerosae familiae frequentia domus tota completur:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:73)
Nec mora, cum latrones ultro anxii atque solliciti remeant, nullam quidem prorsus sarcinam vel omnino, licet vilem, laciniam ferentes sed tantum gladiis totis,totis manibus, immo factionis suae cunctis viribus unicam virginem filo liberalem et, ut matronatus eius indicabat, summatem regionis, puellam mehercules et asino tali concupiscendam, maerentem et crines cum veste sua lacerantem advehebant.
(아풀레이우스, 변신, 4권 12:2)
"Parentes autem tui de tanto suarum divitiarum cumulo, quamquam satis cupidi, tamen sine mora parabunt scilicet idoneam sui sanguinis redemptionem."
(아풀레이우스, 변신, 4권 12:5)
"nec enim, ut reor, aevo longiore maturatae tibi in ista sancta canitie miseratio prorsus exaruit."
(아풀레이우스, 변신, 4권 15:5)
"Nec mora, cum paulo maturius lectum maritus accubans, eamque etiamnunc lacrimantem complexus, sic expostulat:"
(아풀레이우스, 변신, 5권38)
"nec mora, cum ille parens imperio statim clementissimis flatibus innoxia vectura deportat illas."
(아풀레이우스, 변신, 5권57)
"Nec diu blandis alimoniarum obsequiis te saginaturum omnes affirmant, sed cum primum praegnationem tuam plenus maturaverit uterus, opimiore fructu praeditam devoraturum."
(아풀레이우스, 변신, 5권145)

SEARCH

MENU NAVIGATION