라틴어 문장 검색

Deciderunt arma cum manibus:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore ex qua filium adulescentem habebat; imperauit fil 1:8)
"an illi accusare eum liberum est, quem mortiferum est non exorasse?"
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 11:5)
saepe illi bene cessit, saepe decidit.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 5:8)
Volo videre, quomodo ex his laqueis, in quos tua sponte decidisti, expliceris.
(세네카, 행복론, Liber VII 21:3)
idem in iis, quorum animus adfectus est, facere debebit is, cui tradita salus omnium est, non cito spem proicere nec mortifera signa pronuntiare ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 105:2)
Si vero regnum quoque suum tuto relinqui apud eum potuit reponique eo, unde deciderat, ingenti incremento surgit laus eius, qui contentus fuit ex rege victo nihil praeter gloriam sumere.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 128:1)
Quod istud, di boni, malum est occidere, saevire, delectari sono catenarum et civium capita decidere, quocumque ventum est, multum sanguinis fundere, aspectu suo terrere ac fugare ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 149:1)
Proinde, dum oculi mei ab illo spectaculo, cuius insatiabiles sunt, non abducantur, dum mihi solem lunamque intueri liceat, dum ceteris inhaerere sideribus, dum ortus eorum occasusque et intervalla et causas investigare vel ocius meandi vel tardius, spectare tot per noctem stellas micantis et alias immobiles, alias non in magnum spatium exeuntis sed intra suum se circumagentis vestigium, quasdam subito erumpentis, quasdam igne fuso praestringentes aciem, quasi decidant, vel longo tractu eum luce multa praetervolantes, dum eum his sim et caelestibus, qua homini fas est, immiscear, dum animum ad cognatarum rerum conspectum tendentem in sublimi semper habeam - quantum refert mea, quid calcem ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 52:1)
et ideo maiores decem mensum spatium lugentibus viros dederunt, ut cum pertinacia muliebris maeroris publica constitutione deciderent.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 109:2)
pro omnium horum salute hac tecum portione fortuna decidit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 71:2)
Odor illi saporque et lassitudo et vigilia et umor et cibus et sine quibus vivere non potest mortifera sunt;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 62:3)
Ille primus inter coniuratos manum sustulit, ille cervicem mediam uno ictu decidit ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 95:5)
Sed si vir es, suspice, etiam si decidunt, magna conantis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 100:2)
hic saeva serpens corpus immensum trahit trifidamque linguam exertat et quaerit quibus mortifera veniat:
(세네카, 메데아 11:5)
quodcumque tellus vere nidifico creat aut rigida cum iam bruma discnssit decus nemorum et nivali cuncta constrinxit gelu, quodcumque gramen flore mortifero viret cuiusve fortis sucus in radicibus causas nocendi gignit, attrectat manu.
(세네카, 메데아 11:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION