라틴어 문장 검색

Ibant in lacrimas, veluti cum vere reverso Bistoniae tepuere nives, submittitur ingens Haemus et angustos Rhodope descendit in amnes, coeperat et leni senior mulcere furentem adloquio:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권86)
Madidus baptismate procedit exercitus, fides feruet in populo, et conterrito armorum praesidio, diuinitatis expectatur auxilium.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX.8)
Uerum quia gratia caritatis feruere non omiserunt, et huius quoque rei notitiam ad perfectum percipere meruerunt, iuxta promissum apostoli dicentis:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IV. 2:7)
quae ad leuam nobis sita, unum latus flammis feruentibus nimium terribile, alterum furenti grandine ac frigore niuium omnia perflante atque uerrente non minus intolerabile praeferebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 1:2)
neque sedari lamentatio poterat excitantibus centurionibus manipulares et ipso mulcente et increpante Marcio, quod in muliebris et inutiles se proiecissent fletus potius quam ad tutandos semet ipsos et rem publicam secum acuerent animos, et ne inultos imperatores suos iacere sinerent, cum subito clamor tubarumque sonus - iam enim prope vallum hostes erant - exauditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 540:1)
nolite existimare beluas tantum recens captas feritatem illam silvestrem primo servare, dein, cum diu manibus humanis aluntur, mitescere, in hominum feritate mulcenda non eandem naturam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 216:2)
item quod spectat ad occidentem, sole exorto tepescit, meridie calet, vespere fervet.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장6)
hi autem, cum sunt frigidi, ideo videntur aspectu fervere, quod, cum in ardentem locum alte penitus inciderunt, umore et igni inter se congruentibus offensa vehementi fragore validos recipiunt in se spiritus, et ita inflati vi venti coacti bullientes crebre per fontes egrediuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장6)
sic lineatione cognita temperavit aenea aquae ferventis et picis de superne contra capita hostium et stercoris humani et harenae coctae candentis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장41)
fervent bella horrida, fervent ossibus inclusa, fremit et discordibus armis non simplex natura hominis;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1258)
etiamsi est apud Lucilium fervit aqua et fervet, fervit nunc, fervet ad annum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 229:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION