라틴어 문장 검색

in Perrhaebiam inde ducit, et inter Azorum et Dolichen stativa habuit ad consulendum rursus, quam potissimum capesseret viam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 22:1)
ipse cum reliquis copiis primo circa Dium stativa habuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 26:1)
deinde quinque milia passuum ab urbe citra ripam Elpei amnis castra ponit, amnem ipsum transitu perdifficilem pro munimento habiturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 101:2)
Romanus ad Clitas,quas vocant, munimenta, cervis etiam obiectis, ut viam intercluderet, a Macedonico ad Toronaicum mare perducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 135:1)
ideo, cum munimentis ea saepsissent, praesidio quoque valido firmabant, quod, qui castris exutus erat, etiamsi pugnando acie vicisset, pro victo haberetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 499:1)
quid autem est nobis optatius quam ut, quorum castra praealta fluminis ripa tuta, vallo insuper saepta ac crebris turribus oppugnare adorti sumus, eos relictis munimentis, agmine effuso abeuntis in patentibus campis ab tergo adoriamur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 504:1)
et aliud pro castris stativum erat praesidium sub C. Cluvio legato, tres cohortes, Firmana, Vestina, Cremonensis, duae turmae equitum, Placentina et Aesernina.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 512:1)
Consul a Pydna profectus cum toto exercitu die altero Pellam pervenit et cum castra mille passus inde posuisset, per aliquot dies ibi stativa habuit, situm urbis undique aspiciens, quam non sine causa delectam esse regiam animadvertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 575:1)
per quos dies ad Peliam stativa fuerunt, legationes frequentes quae ad gratulandum convenerant, maxime ex Thessalia, auditae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 580:1)
profectus in Galliam circa Macros campos ad montis Siciminam et Papinum stativa habuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 131:1)
perdomuerat intra paucos dies terra marique ferocem, locis munimentisque fretam gentem Illyriorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 529:1)
maiores enim pecoribus immolatis, quae pascebantur in is locis, quibus aut oppida aut castra stativa constituebantur, inspiciebant iocinera, et si erant livida et vitiosa primo, alia immolabant dubitantes, utrum morbo an pabuli vitio laesa essent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장33)
armis munimenta, non munimentis arma tuta esse debent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 329:2)
aggeribus agger proprie dicitur terra illa quae vallo facto propius ponitur, sed abusive et muros et munimenta omnia aggerem dicimus, sicut modo 'aggeribus moerorum' pro munimentis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 241)

SEARCH

MENU NAVIGATION