라틴어 문장 검색

nil faciet sceleris pia dextera—mirum,ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos—, sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.
(호라티우스의 풍자, 2권, 01장37)
neque illesepositi ciceris nec longae invidit avenae,aridum et ore ferens acinum semesaque lardi frusta dedit, cupiens varia fastidia cenavincere tangentis male singula dente superbo,cum pater ipse domus palea porrectus in hornaesset ador loliumque, dapis meliora relinquens.
(호라티우스의 풍자, 2권, 06장55)
Igitur consularis pastis cruore luminibus, ut fera, quae gustatum semel sanguinem semper sitit, duplicare tormenta iubet et saevum dentibus frendens similem carnifici minitatus est poenam, nisi confiteretur sexus infirmior, quod non potuerat robur virile reticere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 4:1)
"ibi erit fletus et stridor dentium."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:24)
Non delumbem matronarum salivam delicata secteris, quae nunc strictis dentibus, nunc labiis dissolutis, balbutientem linguam in dimidiata verba moderantur,. rusticum putantes omne, quod nascitur.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:30)
"Videas plerasque rabido ore saevire et tincta facie, viperinis orbibus, dentibus pumicatis carpere Christianos."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:28)
Iam incanuit caput, tremunt genua, dentes cadunt et frontem obscenam rugis arat, vicina est mors in foribus, designatur rogus prope:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 11:8)
Devorasti et devorata es, dumque adsumpti corporis sollicitaris inlecebra et avidis faucibus praedam putas, interiora tua adunco dente confossa sunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 2:21)
"Filii hominum dentes eorum arma et sagittae,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 19:4)
Nec mirum, si in plateis et in foro rerum venalium pictus ariolus stultorum verberet nates et obtorto fuste dentes mordentium quatiat, cum venenata spurcaque doctrina Romae invenerit, quos induceret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 9:3)
"pulsatus rogat et pugnis concisus adorat ut liceat paucis cum dentibus inde reverti."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III125)
tres rugae subeant et se cutis arida laxet, fiant obscuri dentes oculique minores:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI69)
tu tantum erucis inprime dentem.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX64)
hos lignum stabat ad usus, annosam si forte nucem deiecerat Eurus, at nunc divitibus cenandi nulla voluptas, nil rhombus, nil damma sapit, putere videntur unguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbes grande ebur et magno sublimis pardus hiatu dentibus ex illis quos mittit porta Syenes et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus, et quos deposuit Nabataeo belua saltu iam nimios capitique graves, hinc surgit orexis, hinc stomacho vires;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI39)
cum septimus annus transierit puerum, nondum omni dente renato, barbatos licet admoveas mille inde magistros, hinc totidem, cupiet lauto cenare paratu semper et a magna non degenerare culina.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV3)

SEARCH

MENU NAVIGATION