라틴어 문장 검색

Aspera blandiciis, in lumine nubila, pauper Et diues, mansueta, ferox, predulcis, amara, Ridendo plorans, stando uaga, ceca uidendo, In leuitate manens, in lapsu firma, fidelis In falso, leuis in uero stabilisque mouendo, Hoc firmum seruans quod nunquam firma, fidele Hoc solum retinens quod nesciat esse fidelis, Hoc solo uerax quod semper falsa probetur, Hoc solo stabilis quod semper mobilis erret, Ambiguo uultu seducit forma uidentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:8)
Quid mea mobilitas ubi rem constancia seruat?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:7)
mutabo propinquas Fraudes atque mei deponam tedia casus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:17)
Me reddam stabilem, motum pro parte reddens, Incipiam solers, sapiens discretaque, uerax Et stabilis fieri, que stulta, improuida, mendax Et preceps hucusque fui, mutabo priores Excessus, nostrasque manus mirabor ad horam".
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:18)
et jam mutare priora Facta cupit Fortuna parens, prolique secunde Tota fauet, temptatque prius descindere factum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:11)
Insultus lux ipsa nouos miratur et ipsam Noctem plus solito iam posse magisque morari, Nec proprios seruare uices, nec cedere Phebo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 24:2)
Acrius in iuuenem uolat Imprudencia, nullam Bellandi seruat legem, sed turbine belli Turbida, nil animo retinet nisi Martis amorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 14:10)
intelligentia vero intellecta mutatur, insensibilibus sensus confunditur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:106)
Quae novis coeli faciem figuris Protheans mutas aridumque vulgus Aeris nostri regione donans, Legeque stringis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:8)
Nesciit esse soror, vel se servare sororem, [0456A] Dum nimium Cauno Byblis amica fuit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:24)
Hoc etiam mei fuit consilii, ut nullius conversionis retrogradatione pestifera, venereae complexionis termini analogicae praedicationis jura servantes, suarum vices sedium alternarent.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:30)
Pedestris vulgi utriusque sexus tanta facta est occisio ut aquae Danubii et Lintax in sanguineas mutarentur undas.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 60:6)
Hoc audito, dux imperatori legationem misit, quatenus hos principes terrae suae, quos tenebat captivos, libertati restitueret, alioqui se fidem illi et amicitiam non posse servare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 16:1)
Unde dux et omnis societas in iram exarserunt, et ultra illi fidem et foedus pacis servare noluerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 16:9)
- Causa imperatoris dux castrorum loca mutat, benevolentiae nuntios ad eum mittit, rogatus venire dissimulat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION