라틴어 문장 검색

Nunc autem quid habes eum odio, quia mutus est?
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 16. Sexti sapientis prima historia: Absalon mortuus 1:10)
Excellentissime domine, usque modo mutus non fui, sed feci velle Sindibaris preceptoris mei, qui precepit mihi, ut usque ad septem dies non loquerer, quia ipse et ego ita vidimus in stellis.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 19. Septimi sapientis secunda historia: Gibbosi 2:3)
quandocumque igitur vitam mea fata reposcent, et breve in exiguo marmore nomen ero, Maecenas, nostrae spes invidiosa iuventae, et vitae et morti gloria iusta meae, si te forte meo ducet via proxima busto, esseda caelatis siste Britanna iugis, taliaque illacrimans mutae iace verba favillae:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 130)
sed frustra mutos revocabis, Cynthia, Manis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 13b21)
iam tempus ad illa ferre pedem quae fanda mihi vel Apolline muto:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 157)
qui visum caecis, gressum quoque reddere claudis, auditum surdis, mutis laxare loquelam suetus ad hoc etiam venisti, ut mortua membra lecto, sandapila, tumulo consurgere possint;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum11)
CONTIO Refert historia saecularis, dilectissimi, quendam philosophorum discipulis advenientibus prius tacendi patientiam quam loquendi monstrasse doctrinam et sic incipientes quosque inter disputantium consectaneorum cathedras mutum sustinuisse quinquennium, ut etiam celeriora quorumpiam ingenia non liceret ante laudari quam deceret agnosci.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 4:1)
velut ille cubilia praedae indubitata tenens muto legit arva Molosso venator, videat donec sub frondibus hostem porrectum somno positosque in caespite dentes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:35)
illum non alias rediturum ad Thessala Tempe iam tristis Pholoe, iam nubilus ingemit Othrys et tenuior Spercheos aquis speluncaque docti muta senis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권100)
Scandebat roseo medii fastigia caeli Luna iugo, totis ubi somnus inertior alis defluit in terras mutumque amplectitur orbem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권250)
tu quoque muta ferae, volucer Tegeaee, sonorae terga premas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, balneum Claudii Etrusci6)
muta domus, fateor, desolatique penates, et situs in thalamis et maesta silentia mensis!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus31)
"sic ripis ego murmurantis Hebri non mutum caput Orpheos sequebar."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam32)
non mille balant lanigeri greges, nec vacca dulci mugit adultero, unique siquando canenti mutus ager domino reclamat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Septimium Severum5)
sed certa velut aequus in statera, nil mutas, sed idem mihi rependis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, hendecasyllabi iocosi ad Plotium Grypum15)

SEARCH

MENU NAVIGATION