라틴어 문장 검색

Dum per eoum orbem haec, quae narravimus, diversi rerum expediunt casus, Alamanni post aerumnosas iacturas et vulnera, quae congressi saepe Iuliano Caesari pertulerunt, viribus tandem resumptis, licet imparibus pristinis, ob causam expositam supra Gallicanos limites formidati iam persultabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 1장 1:1)
Dum apud Persas (ut supra narravimus), perfidia regis motus agitat insperatos, et in eois tractibus bella rediviva consurgunt, anno sexto decimo et eo diutius post Nepotiani exitium, saeviens per urbem aeternam, urebat cuncta Bellona, ex primordiis minimis ad clades excita luctuosas, quas obliterasset utinam iuge silentium!
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 1:1)
Ac licet ab hoc textu cruento gestorum exquisite narrando iustus me retraheret metus, multa reputantem et varia, tamen praesentis temporis modestia fretus, carptim ut quaeque memoria digna sunt explanabo, nec pigebit quid ex his quae apud veteres acciderunt timuerim docere succincte.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 2:1)
Super hoc princeps consultus, senatui negotium dedit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 23:1)
Et quamlibet coniurati multorum opes attriverint, oestroque concepti furoris exagitati, strages edidere luctificas, sanguinis nihilo minus avidi quam praedarum, tamen ne per minutias gesta narrando, rectum aliquatenus operis impediam cursum, id unum sufficiet, eorum exitiale poni commentum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 12:3)
Et haec quidem textu processere narrato.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 14:2)
ceteri taciturni audiunt dicta . . . solus pater familias textui narrans aliena, et placentia referens, et erudite pleraque fallendo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 20:2)
Inter tales tamen consulendi moras exspectandique responsa, Austoriani successu gemino insolentes, ut rapaces alites advolarunt, irritamento sanguinis atrocius efferatae;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 13:1)
Et ob haec trusus in carcerem, dum consultus super eo, quid conveniret agi, decerneret imperator, sollicitatis (ut dabatur opinari) custodibus, in urbem Romam abierat profugus, ibique delitescens, fatali lege discessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 24:1)
Valentiniano tamen superstite, post superiora quae narravimus, Remigius quoque digressus ad otium, laqueo vitam elisit, ut congruo docebimus loco.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 30:2)
Et correptus Fidustius ilico (namque aderat forte,) occulteque inductus, indice viso, nulla infitiatione obumbrare iam publicata conatus, rei totius calamitosum aperit textum, absolute confessus, se cum Hilario et Patricio vaticinandi peritis, quorum Hilarius militaverat in palatio, de imperio consuluisse futuro:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 7:1)
movendi autem quotiens super rebus arcanis consulebatur, erat institutio talis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 29:2)
et Bassianus, praeclaro genere natus, notarius militans inter primos, quas praenoscere altiora conatus, licet ipse de qualitate partus uxoris consuluisse firmaret, ambitioso necessitudinum studio, quibus tegebatur, morte ereptus, patrimonio opimo exutus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 5:1)
Et quoniam longum est narrare omnia quae cruciarius ille conflavit, hoc unum edisseram, quam praecipiti confidentia patriciatus columina ipsa pulsavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 9:1)
Qui ex clandestinis (ut dictum est) regiorum confabulationibus immaniter arrogans, et ipsa vilitate ad facinus omne venalis, egregium illud par consulum, Eusebium et Hypatium (germanos fratres) Constanti principis quondam affines, ad cupidinem altioris fortunae erectos et consuluisse et agitasse quaedam super imperio detulit, addens itineri ad mendacium ficte constructo, quod Eusebio etiam principalia indumenta parata sint.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION