라틴어 문장 검색

Igitur cuppediarum vilium mercatores, et qui intra regiam apparebant, aut apparere desierant, quique coetu militarium nexi, ad pacatiora iam vitae discesserant, in insoliti casus ambigua, partim inviti, alii volentes, adsciscebantur, non nulli omnia tutiora praesentibus rati, e civitate occulte dilapsi, imperatoris castra petivere, itineribus festinatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 1:1)
Hac sermonis placiditate molliti omnes, qui acriter venerant pugnaturi, signorum apicibus aquilisque summissis descivere libentes ad eum, et pro terrifico fremitu, quem barbari dicunt barritum, nuncupatum imperatorem, stipatumque de more, consentientes in unum, reduxerunt ad castra, testati more militiae Iovem, invictum Procopium fore.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 17:1)
Morabantur autem effectum sagittis et glandibus, ceterisque iaculis, obsidentium saepe globi confixi, et propugnatorum sollertia, claustrum per catenam ferream valde robustam ori portus insertum, quae ne rostratae irruerent naves hostiles, erat altrinsecus colligata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 7:1)
Qui agens pro moribus lenius, a militibus quos per devia , miserat Valens, subito corripiendus incursu, tanto vigore evasit, ut escensa navi quam ad casus pararat ancipites, sequentem ac paene captam uxorem, sagittarum nube diffusa defensam, averteret secum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 10:3)
Qua succensus alacritate, Valens castra promovit ad Phrygiam et prope Nacoliam collatis manibus partium, dum in ancipiti articulo proelium versaretur, Agilo rem excursu prodidit repentino, eumque secuti complures, iam pila quatientes et gladios, ad imperatorem transeunt cum vexillis, scuta perversa gestantes, quod defectionis signum est apertissimum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 9장 7:1)
Maiore itaque noctis parte consumpta, cum a vespertino ortu luna praelucens in diem metum augeret, undique facultate evadendi exempta, consiliorum inops Procopius, ut in arduis necessitatibus solet, cum Fortuna expostulabat luctuosa et gravi, mersusque multiformibus curis, subito a comitibus suis artius vinctus, relate iam die, ductus ad castra, imperatori offertur, reticens atque defixus, statimque abscisa cervice, discordiarum civilium gliscentes turbines sepelivit et bella, ad veteris Perpennae exemplum, qui post Sertorium inter epulas obtruncatum, dominatione paulisper potitus, a frutectis ubi latebat, extractus, oblatusque Pompeio, eius iussu est interfectus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 9장 9:1)
Multis igitur navibus velut arida humo conexis, et licenter per exiguas undarum reliquias palantibus plurimis, ut pisces manibus colligerent et similia:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 17:1)
Relapsa enim aequorum cum minime speraretur, milia multa necavit hominum et submersit, recurrentiumque aestuum incitata vertigine, quaedam naves, postquam umentis substantiae consenuit tumor, pessum datae visae sunt, exanimataque naufragiis corpora supina iacebant aut prona.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 18:1)
Ingentes aliae naves, extrusae rabidis flatibus, culminibus insedere tectorum (ut Alexandriae contigit) et ad secundum lapidem fere procul a litore contortae sunt aliquae, ut Laconicam prope Mothonen oppidum nos transeundo conspeximus, diuturna carie fatiscentem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 19:1)
Quibus eodem referente Victore compertis, Valens parvi ducens excusationem vanissimam, in eos signa commovit motus adventantis iam praescios, et pubescente vere, quaesito in unum exercitu, prope Daphnen nomine munimentum, est castra metatus, ponteque contabulato supra navium foros, flumen transgressus est Histrum, resistentibus nullis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장 2:1)
Simili pertinacia, tertio quoque anno, per Novidunum navibus ad transmittendum amnem conexis, perrupto barbarico, continuatis itineribus longius agentes Greuthungos bellicosam gentem aggressus est, postque leviora certamina, Athanaricum ea tempestate iudicem potentissimum, ausum resistere, cum manu quam sibi crediderit abundare, extremorum metu coegit in fugam, ipseque cum omnibus suis Marcianopolim redivit ad hiemem agendam (ut in illis tractibus) habilem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장 6:1)
recte noscentibus placuit navibus remigio directis in medium flumen, quae vehebant cum armigeris principem, gentisque iudicem inde cum suis, foederari, ut statutum est, pacem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장 9:3)
et praevisis quae negotium poscebat et tempus, cognitoque transfugarum indiciis, ubi comprehendi nihil hostile operiens poterit ante dictus, tacite quantum concessit facultas, nequi conserendo officeret ponti, iunxit navibus Rhenum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 4장 2:2)
Adventu itaque plurium copiarum animati indices, castrisque ad tempus brevissimum fixis, quia nec sarcinale iumentum quisquam nec tabernaculum habuit, praeter principem, cui tapete et sisyra suffecerant pro tentorio, parumper ob tenebras morati nocturnas, exsiliente Lucifero, urgente procinctu pergebant ulterius, itinerum gnaris ducentibus, frequenti equitatu cum Theodosio rectore praeire disposito, ne quid lateret . . . tempore iaceat, extento strepitu suorum est impeditus quibus assidue mandans, ut rapinis et incendiis abstinerent, impetrare non potuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 4장 5:1)
Quod dolenter ferens Igmazen, ereptamque sibi gloriam gemens, quia non contigerat ad castra Romana vivum ducere perduellem, interposita fide publica per Masillam, ipse camelo necati cadaver impositum ferens, cum tentoria exercitus adventaret, ad Subicarense castellum locata, in iumentum transtulit sarcinale, et Theodosio obtulit exultanti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 55:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION