라틴어 문장 검색

paucisque post diebus, deae potentis instinctu, raptim constrictis sarcinulis, nave conscensa Romam versus profectionem dirigo;
(아풀레이우스, 변신, 11권 26:2)
Feror ego veluti sine nauta navis,
(ARCHIPOETA, X9)
Et ipso eodem anno primum hiemaverunt pagani in insula, quae vocatur Sceapieg, quod interpretatur 'insula ovium';
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 3 6:2)
Eodem quoque anno magnus paganorum exercitus cum trecentis et quinquaginta navibus in ostium Tamesis fluminis venit et Doruberniam, id est Cantwariorum civitatem, (quae est sita in aquilonari ripa Tamesis fluminis, in confinio East-Seaxum et Middel-Seaxum, sed tamen ad East-Seaxum illa civitas cum veritate pertinet) depopulati sunt, et Beorhtulfum, Merciorum regem, cum omni exercitu suo, qui ad proeliandum contra illos venerat, in fugam verterunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 4 7:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLV, nativitatis autem praefati regis septimo, magnus paganorum exercitus tota hieme in praefata Scepige insula hiemaverunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 10 13:1)
Cui, cum ad naves cum ingenti praeda reverterentur, Osric, Hamtunensium comes, cum suis, et Aethelwulf comes, cum Bearrocensibus, viriliter obviaverunt, consertoque proelio oppido pagani passim trucidantur, et, cum diutius resistere non possent, muliebriter fugam arripiunt, et Christiani loco funeris dominati sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 18 21:3)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXIV pagaini hiemaverunt in insula Tanet, et firmum foedus cum Cantuariis pepigerunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 20 23:1)
Et eodem anno magna paganorum classis de Danubia Britanniam advenit, et in regno Orientalium Saxonum, quod Saxonice 'East-Engle' dicitur, hiemavit, ibique ille exercitus maxima ex parte equester factus est.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 21 24:2)
Sed, ut more navigantium loquar, ne diutius navim undis et velamentis concedentes, et a terra longius enavigantes longum circumferamur inter tantas bellorum clades et annorum enumerationes, ad id, quod nos maxime ad hoc opus incitavit, nobis redeundum esse censeo, scilicet aliquantulum, quantum meae cognitioni innotuit, de infantilibus et puerilibus domini mei venerabilis Aelfredi, Angulsaxonum regis, moribus hoc in loco breviter inserendum esse existimo.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 21 24:3)
Eodem anno praedictus paganorum exercitus Northanhymbros relinquens, in Merciam venit, et Snotengaham adiit (quod Britannice 'Tigguocobauc' interpretatur, Latine autem 'speluncarum domus'), et in eodem loco eodem anno hiemaverunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 30 33:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXX, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo secundo, supra memoratus paganorum exercitus per Merciam in Orientales Anglos transivit, et ibi in loco, qui dicitur Theodford hiemavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 32 35:1)
cuius altera pars cum Healftene in regionem Northanhymbrorum perrexit, et ibi hiemavit iuxta flumen, quod dicitur Tine, et totam Northanhymbrorum regionem suo subdidit dominio, necnon et Pictos et Stratcluttenses depopulati sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 47 50:2)
Altera quoque pars cum Gothrum et Osscytil et Anvind, tribus paganorum regibus, ad locum, qui dicitur Grantebrycge, pervenit, et ibi hiemavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 47 50:3)
Eodem anno Aelfred rex navali proelio in mare contra sex naves paganorum belligeravit, et unam ex eis cepit, ceteris per fugam elapsis.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 48 51:1)
Eodem anno frater Inwari et Healfdene cum viginti et tribus navibus de Demetica regione, in qua hyemaverat, post multas ibi Christianorum strages factas, ad Domnaniam enavigavit, et ibi a ministris regis cum mille et ducentis infelici exitu perperam agens occisus est ante arcem Cynuit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 54 57:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION