라틴어 문장 검색

Quibus quisquis se tradidit, quaestiunculas quidem vafras nectit, ceterum ad vitam nihil proficit, neque fortior fit neque temperantior neque elatior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 111 2:1)
Nodos nectis ac solvis tanta mole impendente capiti tuo ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 31:5)
Istae vero ineptiae poetis relinquantur, quibus aures oblec- tare propositum est et dulcem fabulam nectere.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 37:2)
quod factum simul et Maro ex notis illius temporis vestigatoribus notavit et servus eius, quoi nectebantur insidiae, ei ebrio anulum extraxit.
(세네카, 행복론, Liber III 111:2)
" Quemadmodum," inquit, " magnus luctator est, non qui omnes numeros nexusque perdidicit, quorum usus sub adversario rarus est, sed qui in uno se aut altero bene ac diligenter exercuit et eorum occasiones intentus expectat (neque enim refert, quam multa sciat, si scit, quantum victoriae satis est), sic in hoc studio multa delectant, pauca vincunt.
(세네카, 행복론, Liber VII 5:1)
removebit omnia ultionis instrumenta, simulabit iram, ut tamquam adiutor et doloris comes plus auctoritatis in consiliis habeat, moras nectet et, dum maiorem poenam quaerit, praesentem differet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 223:5)
Languida ingenia et in somnum itura aut in vigiliam somno simillimam inertibus nectuntur elementis ;
(세네카, De Providentia, book 1 62:5)
parui certe Iove ubique dignus teque testata est meum patrem noverca, quid tamen nectis moras?
(세네카, Hercules Oetaeus 1:4)
Arcadia nempe virgo, Palladios choros dum nectit, Auge, vim stupri passa excidit nullamque amoris Hercules retinet notam.
(세네카, Hercules Oetaeus 6:22)
nulli non avidi colus Parcas stamina nectere:
(세네카, Hercules Oetaeus 16:20)
nec Sphinga caecis verba nectentem modis fugi:
(세네카, 오이디푸스 2:7)
non tot caducas educat frondes Eryx nec vere flores Hybla tot medio creat, cum examen arto nectitur densum globo, fluctusque non tot frangit Ionium mare, nec tanta gelidi Strymonis fugiens minas permutat hiemes ales et caelum secans tepente Nilo pensat Arctoas nives quot ille populos vatis eduxit sonus.
(세네카, 오이디푸스 7:39)
non illa deo vertisse licet quae nexa suis currunt causis.
(세네카, 오이디푸스 13:7)
nec suum tempus tenuere nectes et dies tardo remeavit ortu.
(세네카, 파이드라 4:23)
mediumque nostros fulmen in nexus cadat, manum hanc remittam.
(세네카, Phoenissae 61:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION