라틴어 문장 검색

nonnulli semet eodem illo pugione, quo Caesarem uiolauerant, interemerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 89장 1:3)
C. Octauius pater a principio aetatis et re et existimatione magna fuit, ut equidem mirer hunc quoque a nonnullis argentarium atque etiam inter diuisores operasque campestres proditum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 3장 1:1)
hortantibus itaque nonnullis percussores ei subornauit, ac fraude deprehensa periculum in uicem metuens ueteranos simul in suum ac rei p. auxilium quanta potuit largitione contraxit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 10장 3:1)
In re militari et commutauit multa et instituit atque etiam ad antiquum morem nonnulla reuocauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 24장 1:1)
nonnulla etiam ex antiquis caerimonis paulatim abolita restituit, ut Salutis augurium, Diale flamonium, sacrum Lupercale, ludos Saeculares et Compitalicios.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 31장 4:1)
et tamen nonnullas commutauit interdum atque ex utroque genere plerasque saepius adiit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 47장 1:2)
et consentientibus uniuersis sedit in subselliis per aliquot horas, uerum tacitus et ne laudatione quidem iudiciali data.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 56장 3:3)
nonnulli patrum familiarum testamento cauerunt, ut ab heredibus suis praelato titulo uictumae in Capitolium ducerentur uotumque pro se solueretur, quod superstitem Augustum reliquissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 59장 1:2)
Multa uarii generis prosa oratione composuit, ex quibus nonnulla in coetu familiarium uelut in auditorio recitauit, sicut 'rescripta Bruto de Catone,' quae uolumina cum iam senior ex magna parte legisset, fatigatus Tiberio tradidit perlegenda;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 85장 1:1)
nonnulli, ossa legenda per sacerdotes summorum collegiorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 100장 2:5)
nonnulli in altercatione et iurgio tribunos plebi pulsauerint.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 2장 4:2)
censuerunt etiam quidam ut Pannonicus, alii ut Inuictus, nonnulli ut Pius cognominaretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 17장 2:1)
Multa praeterea specie grauitatis ac morum corrigendorum, sed et magis naturae optemperans, ita saeue et atrociter factitauit, ut nonnulli uersiculis quoque et praesentia exprobrarent et futura denuntiarent mala:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 59장 1:1)
nonnulli, puluinum iniectum, cum extractum sibi deficienti anulum mox resipiscens requisisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 73장 2:3)
at in exercitu recensendo plerisque centurionum maturis iam et nonnullis ante paucissimos quam consummaturi essent dies, primos pilos ademit, causatus senium cuiusque et imbecillitatem;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 44장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION