라틴어 문장 검색

rarum est autem, ut in foro iudicia propter id solum constituantur, sicut divinationes, quae fiunt de accusatore constituendo, et nonnunquam inter delatores, uter praemium meruerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 301:3)
nam exordium duci nonnunquam etiam ab actore causae solet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 16:1)
nonnunquam contingit relatio meritorum, de quibus verecundius dicendum erit sua quam aliena laudanti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 22:3)
est enim nonnunquam pravis hic ambitus adversus amicos aut pro iis, quibuscum simultates gerant, pronuntiandi faciendique iniuste, ne fecisse videantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 27:2)
metus etiam nonnunquam est amovendus, ut Cicero pro Milone, ne arma Pompeii disposita contra se putarent, laboravit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 29:2)
nonnunquam adhibendus, ut idem in Verrem facit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 29:3)
demus aliquas (nam id exiget ratio nonnunquam);
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 33:5)
aliqua ergo nonnunquam, quae erunt ad conciliandum nobis iudicem potentissima, non inutiliter interim ex quaestionibus in exordio locabuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 35:1)
nam indices et in narratione nonnunquam et in argumentis ut attendant et ut faveant rogamus, quo Prodicus velut dormitantes eos excitari putabat, quale est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 82:2)
Sed in scholasticis quoque nonnunquam evenit, ut pro narratione sit propositio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 119:1)
nonnunquam tamen etiam aliquo confirmabimus, quod proposuerimus, sed simplici et brevi, ut in veneficiis:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 143:2)
quod fit nonnunquam brevitatis quoque gratia, quale illud est, respondit quae ei visum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 156:3)
nonnunquam praepositione praemuniri potest causa, deinde exponi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 160:7)
solet nonnunquam movere lacrimas ipsa confessio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 166:4)
erit ergo illi nonnunquam locus, ut, si expositio circa finem atrox fuerit, prosequamur eam velut erumpente protinus indignatione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 227:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION