라틴어 문장 검색

Notabile iurgium fuit quo Licinius Caecina Marcellum Eprium ut ambigua disserentem invasit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 53장1)
sed creditum fama obiectumque mox in senatu Caecilio Simplici, quod eum honorem pecunia mercari, nec sine exitio Celsi, voluisset:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 60장8)
restitit Vitellius deditque postea consulatum Simplici innoxium et inemptum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 60장9)
eo notabilior caedes fuit, quia filius patrem interfecit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 25장6)
addidit facinori fidem notabili gaudio, Blaesum visendo.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 39장2)
inde graves simultates, quas Antonius simplicius, Mucianus callide eoque implacabilius nutriebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 53장15)
notabili constantia centurio Iulius Agrestis post multos sermones, quibus Vitellium ad virtutem frustra accendebat, perpulit ut ad viris hostium spectandas quaeque apud Cremonam acta forent ipse mitteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 54장8)
in sua contione Vitellius, inter suos milites, prospectantibus etiam feminis, pauca et praesenti maestitiae congruentia locutus - cedere se pacis et rei publicae causa, retinerent tantum memoriam sui fratremque et coniugem et innoxiam liberorum aetatem miserarentur - , simul filium protendens, modo singulis modo universis commendans, postremo fletu praepediente adsistenti consuli (Caecilius Simplex erat) exolutum a latere pugionem, velut ius necis vitaeque civium, reddebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 68장4)
quippe intra vallum deformitas haud perinde notabilis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장8)
complet quod biremium quaeque simplici ordine agebantur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 23장2)
sed in his rebus non simplici fortuna conflictatus est et, id quod difficilius putatur, multo sapientius tulit secundam quam adversam fortunam.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 2:1)
Etiam cultu notabilem ferunt:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 45장 3:1)
quos omnis libellos uetuit Augustus publicari in epistula, quam breuem admodum ac simplicem ad Pompeium Macrum, cui ordinandas bibliothecas delegauerat, misit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 56장 7:2)
Philemonem a manu seruum, qui necem suam per uenenum inimicis promiserat, non grauius quam simplici morte puniit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 74장 1:3)
et neptis quidem suae Iuliae, profuse ab ea extructa, etiam diruit ad solum, sua uero quamuis modica non tam statuarum tabularumque pictarum ornatu quam xystis et nemoribus excoluit rebusque uetustate ac raritate notabilibus, qualia sunt Capreis immanium beluarum ferarumque membra praegrandia, quae dicuntur gigantum ossa, et arma heroum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 72장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION