라틴어 문장 검색

quibus libris nihil potest esse dulcius iis, qui aliquam cupiditatem habent notitiae clarorum virorum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 18장 4:2)
maxime tamen curauit notitiam historiae fabularis usque ad ineptias atque derisum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 70장 3:1)
et cum in Laureolo mimo, in quo a[u]ctor proripiens se ruina sanguinem uomit, plures secundarum certatim experimentum artis darent, cruore scaena abundauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 57장 4:3)
disciplinis tamen liberalibus ab aetate prima non mediocrem operam dedit ac saepe experimenta cuiusque etiam publicauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 3장 1:1)
ferunt Senecam proxima nocte uisum sibi per quietem C. Caesari praecipere, et fidem somnio Nero breui fecit prodita immanitate naturae quibus primum potuit experimentis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 7장 1:3)
nec contentus harum artium experimenta Romae dedisse, Achaiam, ut diximus, petit hinc maxime motus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 22장 3:1)
item Germanorum cohortem a Caesaribus olim ad custodiam corporis institutam multisque experimentis fidelissimam dissoluit ac sine commodo ullo remisit in patriam, quasi Cn.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 12장 2:3)
quam ueterem de se persuasionem Vitellius recentibus etiam experimentis auxerat, tota uia caligatorum quoque militum obuios exosculans perque stabula ac deuersoria mulionibus ac uiatoribus praeter modum comis, ut mane singulos iamne iantassent sciscitaretur seque fecisse ructu quoque ostenderet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 7장 3:2)
cupiditatis quoque atque auaritiae uix suspicionem ullam aut priuatus umquam aut princeps aliquamdiu dedit, immo e diuerso magna saepe non abstinentiae modo sed etiam liberalitatis experimenta.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 9장 1:3)
magnoque denuo experimento conprobatum est neminem magis patere fortunae, quam qui plurimis eius beneficiis ornatus iugum eius tota cervice receperit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 28:21)
17. Volentes igitur aliqualem introductionem tradere de parte operis alicuius, oportet aliquam notitiam tradere de toto cuius est pars.
(단테 알리기에리, Epistolae 96:1)
Ad cuius notitiam sciendum est, quod comedia dicitur a 'comos', villa, et 'oda', quod est cantus, unde comedia quasi 'villanus cantus'. 29.
(단테 알리기에리, Epistolae 101:3)
Cumque, inter alias veritates occultas et utiles, temporalis Monarchie notitia utilissima sit et maxime latens et, propter non se habere immediate ad lucrum, ab omnibus intemptata, in proposito est hanc de suis enucleare latibulis, tum ut utiliter mundo pervigilem, tum etiam ut palmam tanti bravii primus in meam gloriam adipiscar. 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 1:11)
Verum, quia omnis veritas que non est principium ex veritate alicuius principii fit manifesta, necesse est in qualibet inquisitione habere notitiam de principio, in quod analetice recurratur pro certitudine omnium propositionum que inferius assummuntur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 2:8)
nam, occulto existente sigillo, cera impressa de illo quamvis occulto tradit notitiam manifestam.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 2:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION