라틴어 문장 검색

ex quibus fere praeter novitatem brevitas etiam peti solet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 166:2)
at quae per detractionem fiunt figurae, brevitatis novitatisque maxime gratiam petunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 212:1)
at malis hominibus ex contemptu opinionis et ignorantia recti nonnunquam excidit ipsa simulatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 18:2)
prodit enim se, quamlibet custodiatur, simulatio, nec unquam tanta fuerit loquendi facultas, ut non titubet atque haereat, quotiens ab animo verba dissentiunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 35:2)
ideoque nonnulli senes in schola facti stupent novitate, cum in iudicia venerunt, et omnia suis exercitationibus similia desiderant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 112:1)
nam id facinus in primis ego memorabile existumo sceleris atque periculi novitate.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 4장4)
Contemnunt novitatem meam, ego illorum ignaviam;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장26)
Non accidit hoc ab infirmitate mentis, sed a novitate rei, quae inexercitatos, etiamsi non concutit, movet naturali in hoc facilitate corporis pronos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 5:1)
Non conturbabit sapiens publicos mores nec populum in se vitae novitate convertet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 14:3)
Non timide itaque conponor ad illum diem, quo remotis strophis ac fucis de me iudicaturus sum, utrum loquar fortia an sentiam, numquid simulatio fuerit et mimus, quicquid contra fortunam iactavi verborum contumacium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 5:4)
" Quid terrarum iuvare novitas potest ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 2:4)
Adice obsonatores, quibus dominici palati notitia subtilis est, qui sciunt, cuius illum rei sapor excitet, cuius delectet aspectus, cuius novitate nauseabundus erigi possit, quid iam ipsa satietate fastidiat, quid illo die esuriat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 8:2)
sensi quendam ictum animi et sine metu mutationem, quam insolitae rei novitas simul ac foeditas fecerat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 3:2)
Numquam me caro ista conpellet ad metum, numquam ad indignam bono simulationem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 22:1)
magna autem pars est apud imperitos mali novitas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 34:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION