라틴어 문장 검색

quo iure aut qua tanta superstitione prohibeamur dare per hane figuram sententiae vires?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 73:3)
amentis est enim superstitione praeceptorum contra rationem causae trahi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 174:3)
somniorum et superstitionum colores ipsa iam facilitate auctoritatem perdiderunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 183:1)
nam et plura crimina iunguntur, ut cum Socrates accusatus est, quod corrumperet iuventutem et novas superstitiones introduceret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 245:2)
propositis enim probationibus omnis in reliquum gratia novitatis praecerpitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 254:3)
ut divitias quid sequatur aut ambitum aut superstitionem, quid boni probent, quid mali petant, quid milites, quid rustici, quo quaeque modo res vitari vel appeti soleat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 111:2)
est etiam, quae περιεργία vocatur, supervacua, ut sic , operositas, ut a diligenti curiosus et a religion superstitio distat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 118:2)
nam quo quaeque longius petita est, hoc plus adfert novitatis atque inexspectata magis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 137:2)
est enim grata eloquendo novitas et emutatio, et magis inopinata delectant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 270:3)
Cornelius tamen Celsus adiicit verbis et sententiis figuras colorum, nimia profecto novitatis cupiditate ductus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 19:1)
unus si dicere palam parum tutum est, alter si non decet, tertius qui venustatis modo gratia adhibetur et ipsa novitate ac varietate magis, quam si relatio sit recta, delectat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 112:2)
nam secretae et extra vulgarem usum positae ideoque magis notabiles, ut novitate aurem excitant, ita copia satiant, et se non obvias fuisse dicenti sed conquisitas et ex omnibus latebris extractas congestasque declarant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 159:1)
ex quibus fere praeter novitatem brevitas etiam peti solet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 166:2)
at quae per detractionem fiunt figurae, brevitatis novitatisque maxime gratiam petunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 212:1)
nec non et illud nimiae superstitionis, uti quaeque sint tempore, ea facere etiam ordine priora, non quin frequenter sit hoc melius, sed quia interim plus valent ante gesta, ideoque levioribus superponenda sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 282:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION