라틴어 문장 검색

qui discrepat istis, qui nummos aurumque recondit, nescius uti conpositis metuensque velut contingere sacrum?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 2:21)
mensam poni iubet atque effundi saccos nummorum, accedere pluris ad numerandum:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 3:15)
' in cicere atque faba bona tu perdasque lupinis, latus ut in circo spatiere et aeneus ut stes, nudus agris, nudus nummis, insane, paternis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 4:6)
siquis forte coheredum senior male tussiet, huic tu dic, ex parte tua seu fundi sive domus sit emptor, gaudentem nummo te addicere.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:44)
consuetudo vero certissima loquendi magistra, utendumque plane ut nummo, cui publica forma est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 224:1)
iidem centum milia nummum et fidem Deum ostendant duplices quoque soloecismos esse, quando et casum mutant et numerum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 238:1)
et cum bona C. Rabirii nummo sestertio addicit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 319:6)
licet ad philosophiam etiam sine viatico pervenire.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 7:5)
sed conficienda sunt sacra et huic epistulae viaticum dandum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 8:2)
Quantulumcumque haberem, tamen plus iam mihi superesset viatici quam viae, praesertim cum eam viam simus ingressi, quam peragere non est necesse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 3:5)
habet domum formosam, sed alienis nummis paratam:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 6:2)
Falleris enim et pluris quaedam quam sunt putas, adeoque falleris, ut, quae maximi inter nos habentur, divitiae, gratia, potentia, sestertio nummo aestimanda sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 59:1)
Atqui dati iudicibus nummi sunt et, quod hac etiamnunc pactione turpius est, stupra insuper matronarum et adulescentulorum nobilium stilari loco exacta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 2:2)
An ne nummi vobis eriperentur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 6:3)
quam durus sit faenerator Caecilius, a quo minoris centesimis propinqui nummum movere non possint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION