라틴어 문장 검색

His iam propinquantibus, ipse Procopius a Nicaea regressus, quo nuper advenerat, cum Divitensibus desertorumque plebe promiscua, quam dierum brevi spatio congregarat, acceleravit, qui locus Sangario alluitur flumine.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 14:1)
Advenit post hunc urbis moderator Lampadius, ex praefecto praetorio, homo indignanter admodum sustinens, si (etiam cum spueret) non laudaretur, ut id quoque prudenter praeter alios faciens, sed non numquam severus et frugi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 5:1)
Advenit successor eius ex quaesitore palatii, Viventius, integer et prudens Pannonius, cuius administratio quieta fuit et placida, copia rerum omnium affluente.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 11:1)
Advenit post hos imperator Lucullus, qui cum durissima gente Bessorum conflixit omnium primus, eodemque impetu Haemimontanos acriter resistentes oppressit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 4장 11:1)
Profectus itaque ab Ambianis, Treverosque festinans, nuntio percellitur gravi, qui Britannias indicabat barbarica conspiratione ad ultimam vexatas inopiam, Nectaridumque comitem maritimi tractus occisum, et Fullofauden ducem hostilibus insidiis circumventum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 8장 1:1)
hastasque crispando, cum ad rupium obiecta venissent, trudentibusque Alamannis evadere ad celsiora conarentur, advenit omne pondus armorum, eisdemque antesignanis, per hirta dumis et aspera, magno virium nisu in editas sublimitates erepsit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 12:2)
Inter quae Sapor immensum quantum astutus, et cum sibi conduceret, humilis aut elatus, societatis futurae specie Papam ut incuriosum sui per latentes nuntios increpabat, quod maiestatis regiae velamento, Cylaci serviret et Arrabanni, quos ille praeceps blanditiarum illecebris interfecit, capitaque caesorum ad Saporem ut ei morigerus misit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 14:1)
Hinc ad corrigenda plura conversus et necessaria, periculo penitus dempto, cum aperte constaret, nulla eius propitiam deseruisse fortunam, instaurabat urbes et praesidiaria (ut diximus) castra, limitesque vigiliis tuebatur et praetenturis, recuperatamque provinciam, quae in dicionem concesserat hostium, ita reddiderat statui pristino, ut eodem referente et rectorem haberet legitimum, et Valentia deinde vocaretur arbitrio principis, velut ovantis gaudio nuntio inaestimabili cognito.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 3장 7:1)
Sed tunc ad mortem destinatae plebi congressus, cum milites quosdam ruisse, et se vulneratum imparem fore certaminibus adverteret crebris, docto imperatore quid agi deberet, id est adeptus, ut peditum magister Severus opitulatum rebus dubiis adveniret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 5장 2:1)
Et iam recens inflictae cladis nuntius missus ad Gallias, excitavit acrius principem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 12:1)
Advenit aliquando tamen ipse quoque Theodorus, praemortuus et atratus, quo in devia territorii parte abscondito, paratis omnibus quae indagines futurae poscebant, internarum cladum litui iam sonabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 14:1)
sed veris nuntiis doctus, barbaros occupasse iam tumulos, per anfracta undique spatia in sublime porrectos, nullique pervios nisi indigenis locorum perquam gnaris, repedando dedit hostibus facultatem, per indutias (licet breves) Aethiopum iuxta agentium adminiculis augeri vel maximis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 37:2)
Proinde ubi noctis advenit quies prima, partibus tenebrarum obvolutis horrore, dux reversus ad Duodiense castellum, militesque recognoscens, eos quos a pugnandi proposito pavor et verba detorserant Firmi, diverso genere poenarum exstinxit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 49:2)
Qua regressa advenit Surena potestatis secundae post regem, has easdem imperatori offerens partes, quas audacter nostri sumpsere legati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 2장 5:2)
Quibus ille ut cunctatorem decuerat ducem, examinatius lectis, attonitus cogitationibus anxiis, Paterniano notario misso, negotium scrupulosa quaesivit indagine, moxque veris per eum nuntiis gestorum acceptis, evolare protinus festinarat, ausos temerare limitem barbaros, primo fragore (ut mente conceperat), oppressurus armorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 3장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION