라틴어 문장 검색

nisi T. Quinctium credis, cuius nutu et consiliis me nunc arguis regi, cum et ipse tali pietate vivat cum fratre, mihi fraternae caedis fuisse auctorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 152:1)
regem ad ea primo accensum ira inclementer locutum, avaritiam superbiamque Romanis obicientem frementemque quod alii super alios legati venirent speculatum dicta factaque sua, quod se ad nutum imperiumque eorum omnia dicere ac facere aequum censerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 259:1)
Rhodiorum nutu arma sumpturos positurosque Romanos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 184:2)
his satis exploratis alia quoque novavit, primum, ut ordine ac sine tumultu omnia in agmine ad nutum imperiumque ducis fierent, providit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 412:1)
Cum divina tua mens et numen, imperator Caesar, imperio potiretur orbis terrarum invictaque virtute cunctis hostibus stratis triumpho victoriaque tua cives gloriarentur et gentes omnes subactae tuum spectarent nutum populusque Romanus et senatus liberatus timore amplissimis tuis cogitationibus consiliisque gubernaretur, non audebam, tantis occupationibus, de architectura scripta et magnis cogitationibus explicata edere, metuens, ne non apto tempore interpellans subirem tui animi offensionem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 머리말1)
postea re quieta propius accedentes cum animadvertissent commoditatem esse magnam corporibus ignis teporem, ligna adicientes et is conservantes alios adducebant et nutu monstrantes ostendebant, quas haberent ex eo utilitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장3)
praepetes autem dictae vel quod priora petant, vel summi volatus, vel quae praepetit volatum, vel quae secundum auspicium facit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 154)
Ad uirge nutum pacem sibi postulat illa Verborumque uotis succurrens, nutibus illis Prodit in hec uerbique sonum sentencia dictat:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 14:15)
adnvis quia nutu semper promittit aliquid Iuppiter, ut annuit et totum nutu tremefecit Olympum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2506)
cum nec avium volatus tumultum populi vociferantis sufferret, sed [0654C] altis vocibus attonitae ac lapsae ab aere in medium vulgus a volatu deficiebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION