라틴어 문장 검색

Pars ego nympharum quae sunt in Achaide dixit, una fui, nec me studiosius altera saltus legit nec posuit studiosius altera casses.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:1)
At nymphae vicisse deas Helicona colentes concordi dixere sono.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 62:2)
Venerantur numina nymphae Mygdonidesque nurus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 5:10)
Illum ruricolae, silvarum numina, fauni et satyri fratres et tunc quoque carus Olympus et nymphae flerunt, et quisquis montibus illis lanigerosque greges armentaque bucera pavit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 30:8)
Gratata est scilicet illis Thracia, disque ipsi grates egere diemque, quaque data est claro Pandione nata tyranno, quaque erat ortus Itys, festum iussere vocari.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 36:5)
Boreae Tereus Thracesque nocebant, dilectaque diu caruit deus Orithyia, dum rogat et precibus mavult quam viribus uti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 53:5)
Hic ope nympharum sublatus in aera pennis, cum gravis infuso tellus foret obruta ponto, Deucalioneas effugit inobrutus undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 27:3)
Vocibus ambiguis deceptam praebuit aurem nescio quis, nomenque aurae tam saepe vocatum esse putat nymphae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 66:1)
nympham mihi credit amari.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 66:2)
Protinus adpositas nudae vestigia nymphae instruxere epulis mensas dapibusque remotis in gemma posuere merum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 58:5)
Intumui, quantusque feror, cum plurimus umquam, tantus eram, pariterque animis inmanis et undis a silvis silvas et ab arvis arva revelli cumque loco nymphas, memores tum denique nostri, in freta provolvi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 59:6)
Extimuit nymphe, nabat tamen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 59:19)
Nympha sub hoc ego sum Cereri gratissima ligno, quae tibi factorum poenas instare tuorum vaticinor moriens, nostri solacia leti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 79:4)
Dixerat, et nymphe ritu succincta Dianae, una ministrarum, fusis utrimque capillis, incessit totumque tulit praedivite cornu autumnum et mensas, felicia poma, secundas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 8:1)
Thracis equos humano sanguine pingues plenaque corporibus laceris praesepia vidi visaque deieci dominumque ipsosque peremi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 17:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION