라틴어 문장 검색

Ut tamen accessit natus matrique salutem attulit et parvis adduxit colla lacertis mixtaque blanditiis puerilibus oscula iunxit, mota quidem est genetrix infractaque constitit ira invitique oculi lacrimis maduere coactis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:21)
Illic et gelidi coniunx Actaea tyranni et genetrix facta est, partus enixa gemellos, cetera qui matris, pennas genitoris haberent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 54:6)
Hic ope nympharum sublatus in aera pennis, cum gravis infuso tellus foret obruta ponto, Deucalioneas effugit inobrutus undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 27:3)
At genetrix Hyrie, servatum nescia, flendo delicuit stagnumque suo de nomine fecit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 30:7)
Oenopiam veteres appellavere, sed ipse Aeacus Aeginam genetricis nomine dixit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 41:8)
Vocibus ambiguis deceptam praebuit aurem nescio quis, nomenque aurae tam saepe vocatum esse putat nymphae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 66:1)
nympham mihi credit amari.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 66:2)
Hac quoque si prohibes et nos, ingrate, relinquis, non genetrix Europa tibi ea, sed inhospita Syrtis, Armeniae tigres austroque agitata Charybdis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 11:14)
Protulit hunc genetrix taedasque et fragmina poni imperat et positis inimicos admovet ignes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 49:5)
Protinus adpositas nudae vestigia nymphae instruxere epulis mensas dapibusque remotis in gemma posuere merum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 58:5)
Intumui, quantusque feror, cum plurimus umquam, tantus eram, pariterque animis inmanis et undis a silvis silvas et ab arvis arva revelli cumque loco nymphas, memores tum denique nostri, in freta provolvi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 59:6)
Extimuit nymphe, nabat tamen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 59:19)
Nympha sub hoc ego sum Cereri gratissima ligno, quae tibi factorum poenas instare tuorum vaticinor moriens, nostri solacia leti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 79:4)
Dixerat, et nymphe ritu succincta Dianae, una ministrarum, fusis utrimque capillis, incessit totumque tulit praedivite cornu autumnum et mensas, felicia poma, secundas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 8:1)
"Te tamen, o genetrix, alienae sanguine vestro rapta movet facies.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 31:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION