라틴어 문장 검색

Civilis belli oblivio defensio est.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, C8)
Sed haec desperatio et perditio penes vos in causa gloriae et famae vexillum virtutis extollunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 3:8)
At multitudo omnis desperatione perterrita obuiam currit incendio.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIX.7)
cumque nos in labore ac desperatione positos cerneret, flectebat genua sua ad patrem Domini nostri Iesu Christi pro nostra uita et salute precaturus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. I. 1:2)
visi etiam audire vocem ingentem ex summi cacuminis luco, ut patrio ritu sacra Albani facerent, quae velut dis quoque simul cum patria relictis oblivioni dederant, et aut Romana sacra susceperant aut fortunae, ut fit, obirati cultum reliquerant deum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 327:1)
ea desperatio Tuscis rabiem magis quam audaciam accendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 523:2)
proelium fit utrimque vehemens, quod et Romanus ira odioque pugnabat et Aequos conscientia contracti culpa periculi et desperatio futurae sibi postea fidei ultima audere et experiri cogebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 21:1)
si leniter ducta res sine populari strepitu ad consules redisset, aut bellis interpositis aut moderatione consulum in imperiis exercendis posse in oblivionem tribunorum plebem adduci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 444:1)
tertio die, cum ira Romanos, illos, cum totiens rebellassent, conscientia culpae ac desperatio inritaret, mora dimicandi nulla est facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 771:2)
quibus extemplo quicumque aliquid seditiose dixerat aut fecerat unquam, maxime tribunicii, et prensare homines et concursare toto foro candidati coepere, ut patricios desperatio primo inritata plebe apiscendi honoris, deinde indignatio, si cum his gerendus esset honos, deterreret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 70:2)
volgo fremere aut in perpetuum arma bellumque oblivioni danda iugumque accipiendum, aut iis cum quibus de imperio certetur nec virtute nec patientia nec disciplina rei militaris cedendum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 401:1)
pavor fugaque occupaverat animos et tanta omnium oblivio ut multo maior pars Veios in hostium urbem, cum Tiberis arceret, quam recto itinere Romam ad coniuges ac liberos fugerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 419:2)
quid alia quae auspicato agimus omnia fere intra pomerium, cui oblivioni aut cui neglegentiae damus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 560:1)
quod accensum ab desperatione hostium fuisset, ni praecones per urbem dimissi poni arma et parci inermi iussissent nec praeter armatos quemquam violari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 34:2)
volgata dein religio a pollutis, nec matronis solum sed omnis ordinis feminis, postremo in oblivionem venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 317:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION