라틴어 문장 검색

sciant, quibus moris est inlicita mirari, posse etiam sub malis principibus magnos viros esse, obsequiumque ac modestiam, si industria ac vigor adsint, eo laudis excedere, quo plerique per abrupta enisi, sed in nullum rei publicae usum ambitiosa morte inclaruerunt.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 42장 5:1)
fidem, libertatem, amicitiam, praecipua humani animi bona, tu quidem eadem constantia retinebis, sed alii per obsequium imminuent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 15장10)
multi voluntate, effusius qui noluerant, medii ac plurimi obvio obsequio, privatas spes agitantes sine publica cura.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 19장4)
clementiae titulus e viro claro et partibus inviso petebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 71장4)
haud dubie servaverat, non clementia, quippe tot interfectis, sed effugium in futurum, quia pessimus quisque diffidentia praesentium mutationem pavens adversus publicum odium privatam gratiam praeparat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 72장5)
Vitellius victor clementiae gloriam tulit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 75장8)
idem Africae obsequium, initio Carthagine orto neque expectata Vipstani Aproniani proconsulis auctoritate:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 76장11)
et obsequia meliorum nox abstulerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 80장7)
sensit invidiam miles et compositus in obsequium auctores seditionis ad supplicium ultro postulabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 82장9)
si cur iubeantur quaerere singulis liceat, pereunte obsequio etiam imperium intercidit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 83장10)
solidati muri, propugnacula addita, auctae turres, provisa parataque non arma modo sed obsequium et parendi amor, quod solum illis partibus defuit, cum virtutis haud paeniteret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 19장6)
mereri se festinato exitu clementiam victoris;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 48장7)
cunctantem super tanta re Flavium Sabinum Triaria L. Vitellii uxor, ultra feminam ferox, terruit ne periculo principis famam clementiae adfectaret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 63장6)
adgregabantur e plebe flagitiosa per obsequia Vitellio cogniti, scurrae, histriones, aurigae, quibus ille amicitiarum dehonestamentis mire gaudebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 87장6)
trium legionum legati, pares iure et prosperis Vitellii rebus certaturi ad obsequium, adversam eius fortunam ex aequo detrectabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 97장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION