라틴어 문장 검색

Post, ubi iam thalamis se composuere, siletur in noctem fessosque sopor suus occupat artus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 8:20)
neque te silebo, Liber et saevis inimica virgo beluis, nec te, metuende certa Phoebe sagitta.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 128)
tu secanda marmora locas sub ipsum funus et sepulcri inmemor struis domos marisque Bais obstrepentis urges submovere litora, parum locuples continente ripa;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 185)
dicar, qua violens obstrepit Aufidus et qua pauper aquae Daunus agrestium regnavit populorum, ex humili potens, princeps Aeolium carmen ad Italos deduxisse modos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 304)
non incisa notis marmora publicis, per quae spiritus et vita redit bonis post mortem ducibus, non "celeres fugae reiectaeque retrorsum Hannibalis minae" non "incendia Karthaginis inpiae" , eius, "qui domita nomen ab Africa lucratus rediit" , clarius indicant laudes quam "Calabrae Pierides" neque, si chartae sileant quod bene feceris, mercedem tuleris.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 84)
non ego te meis chartis inornatum silebo, totve tuos patiar labores inpune, Lolli, carpere lividas obliviones.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 911)
te fontium qui celat origines Nilusque et Hister, te rapidus Tigris, te beluosus qui remotis obstrepit Oceanus Britannis, te non paventis funera Galliae duraeque tellus audit Hiberiae, te caede gaudentes Sygambri conpositis venerantur armis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 147)
"labuntur altis interim ripis aquae, queruntur in Silvis aves frondesque lymphis obstrepunt manantibus, somnos quod invitet levis."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 25)
ultra 'non' 'etiam' sileas;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:29)
silent enim leges inter arma nec se expectari iubent, cum ei, qui exspectare velit, ante iniusta poena luenda sit quam iusta repetenda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 366:3)
Sed et singula, interimque recte, ponuntur, ut ipsum illud silent leges inter arma;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 366:5)
nisi forte existimamus Ciceronem haec ipsa mala in argumentatione dixisse, silere leges inter arma, et gladium nobis interim ab ipsis porrigi legibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 384:3)
qui, cum Helvio Manciae saepius obstrepenti sibi diceret, etiam ostendam, sis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 147:2)
sunt enim quidam praeduri in hoc oris, ut obstrepant ingenti clamore et medios sermones intercipiant et omnia confundant, quos ut non imitari sic acriter propulsare oportebit, et ipsorum improbitatem retundendo, et iudices vel praesidentes magistratus appellando frequentius, ut loquendi vices serventur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 232:1)
sed silentium et secessus et undique liber animus ut sunt maxime optanda, ita non semper possunt contingere, ideoque non statim, si quid obstrepet, abiiciendi codices erunt et deplorandus dies;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 190:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION