라틴어 문장 검색

illud etiam frustra quaeritur, quemadmodum numini sacrilegus obtemperare potuerit, cum Mezentium non aperte Iuppiter moneat, sed ei iniciat tale desiderium:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6896)
fatalem Aenean ferri manifesto numine admonet ira deum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2324)
natura enim hoc fuit prius dicendum 'atque iter emensi casus superavimus omnis' et tunc 'vidimus Diomedem Argivaque castra'. sed habet consuetudo ut qui tale aliquid nuntiant, protinus admoneant, ut puta 'vidi illum, erat illic, faciebat illud':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2434)
ante equidem summa de re statvisse Latini latenter arguit Turnum, quod sibi non obtemperaverit, ut foedus fieret, in septimo scilicet ubi dixit te, Turne, nefas, te triste manebit supplicium:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3021)
moresque sinistros contrarios, quia in principio Latino obtemperare noluit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3474)
nam Turnus ideo cum mora armatur et intecto capite circa arcem incedens admonet singulos, ut et a Lavinia possit videri, et ut sit maior causa dimicandi, dum sponsae placere contendit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4862)
respice res bello varias ne eum ignaviae videatur arguere, admonet eum casuum, ut supra atque omnes metuentem expendere casus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 431)
sive sub incertas z. m. v. dicit quidem verecunde se illi obtemperare debere, ostendit tamen quid sibi placeat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 51)
nam Ceres, Iove admonente, dicitur cibo papaveris orbitatis oblita.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 782)
unde etiam fingitur minister deorum, quod eorum obtemperat potestati.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3356)
et tacite videtur admonere, quod aperte dixit in primo, sacrificiis tempestates esse pel- lendas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4193)
nam illud ab Horatio satis licenter dictum est "ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum admonuit".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4433)
et am- phibolicos dictum est, ut "cum Turni iniuria Matrem admonuit", quam inferebat scilicet, non quam patiebatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2382)
"Nam et ipsi deum nostrum, idem enim omnium deus est, [dereliquerunt] - quamdiu enim eum caste, innoxie religioseque coluerunt, quamdiu praeceptis salubribus obtemperaverunt, de paucis innumeri facti, de egentibus divites, de servientibus reges:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 33장 1:9)
"Et tamen admonentur homines doctissimorum libris et carminibus poetarum illius ignei fluminis et de Stygia palude saepius ambientis ardoris, quae cruciatibus aeternis praeparata, et daemonum indiciis et de oraculis prophetarum cognita, tradiderunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 35장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION