라틴어 문장 검색

Senecio, cum explorasset consules postulationibus vacaturos, convenit me et 'Qua concordia' inquit 'iniunctam nobis accusationem exsecuti sumus, hac adeamus consules petamusque, ne bona dissipari sinant, quorum esse in custodia debent.'
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 4:2)
imaginare Caesarem liberti precibus vel potius imperio coram senatu obtemperantem - imperat enim libertus patrono, quem in senatu rogat -;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 12:1)
corniger exsequitur Veneris mandata suisque, quidquid in Aenea fuerat mortale, repurgat et respergit aquis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 70:4)
quaeque sui monitis obtemperat Inda magistri belua, servitium tempore victa subit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 64)
Si Status suum officium quadam in regione non exsequitur, quidam oeconomici coetus benefactores videri possunt ac re habere potestatem, cum sibi dari a quibusdam legibus vacationem sentiant, ut perveniant ad varias scelerum instructorum species, personarum commercium, stupefactivorum medicamentorum commercium et violentiam, quae difficulter eraduntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 251:3)
Hic, etiam cum mandatis obtemperat, etiam cum bona opera patrat, se in medio loco ipse ponit, atque non agnoscit bonitatem a Deo procedere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 30:9)
Magisterii Ecclesiae auxilio ad nos integra pervenire potest haec voluntas, et insimul laetitia eandem in plenitudine exsequendi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 94:7)
bina boni atque mali glomerat discrimina sordens hic mundus, Domino sed caelum obtemperat uni.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 15)
"non mentem sua membra premunt, nec ferrea virtus oppugnat sensus liquidos bellove lacessit, sed cum spiritibus tenebrosis nocte dieque congredimur, quorum dominatibus umidus iste et pigris densus nebulis obtemperat aer."
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1127)
Loth monitis sapiens obtemperat, at levis uxor mobilitate animi torsit muliebre retrorsus ingenium Sodomisque suis revocabilis haesit.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1200)
Nam quid tu hic agas, Ubi si quid bene praecipias nemo obtemperet?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 3172)
Sed nunc quid primum exsequar?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 544)
nam mihi iam minus minusque obtemperat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 3105)
nam iam primum, si meum Imperium exsequi voluisses, interemtam oportuit;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 167)
Haud quidem hercle parvum, si vis vero veram rationem exsequi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 133)

SEARCH

MENU NAVIGATION