라틴어 문장 검색

Menelaus autem principatum quidem obtinuit; de pecuniis vero regi promissis nihil debite agebat,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장27)
Et principatum quidem non obtinuit, finem vero insidiarum suarum confusionem adeptus, profugus iterum abiit in Ammanitidem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장7)
Et contendentes cum his, qui cum Timotheo et Bacchide erant, super viginti milia eorum interfecerunt et munitiones excelsas facile obtinuerunt; et plures praedas diviserunt, aequaliter seipsos participes cum debilitatis et orphanis et viduis, sed et senioribus facientes.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장30)
quas fortiter aggressi, loca obtinuerunt et omnes, qui pugnabant in muris, propulerunt et occurrentes interemerunt et non minus viginti milibus trucidaverunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장17)
secundum autem commune civitatis decretum, et ipsis acquiescentibus, utpote qui pacem obtinere cuperent et nihil suspectum haberent, eos provectos in altum submerserunt non minus ducentos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장4)
Ipse vero seorsum cum senioribus cogitavit, prius quam regis exercitus invaderet Iudaeam et obtinerent civitatem, egressos res adiudicare auxilio Dei.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장13)
at ille ait: " Et ego potens sum super terram, qui impero sumi arma et negotia regis impleri ". Tamen non obtinuit, ut nefarium consilium perficeret.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장5)
In vocabulorum scriptura si cui parum sibi constare videatur, quod supponenda et obtinet, inpar et comparare, adsumo et aspicere, alia huius modi typis invenerit edita, is meminerit codices me secutum esse hac in re maxime varios nec nisi magis veri similia assequi potuisse.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 5:5)
Quae igitur ex hisce prima discenda est nisi ea, quae principium matrisque quodammodo ad ceteras obtinet portionem?
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:19)
Contingit autem huic numero et utraque habere, quae superiores non habent, et utraque, quae illi recipiunt, obtinere.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero inpariter pari eiusque proprietatibus deque eius ad pariter parem et pariter inparem cognatione 1:7)
Obtinet autem, quae illi quoque recipiunt, quod quaedam partes eius respondent denominanturque secundum genus suum ad propriam quantitatem, ad similitudinem scilicet pariter paris numeri, aliae vero partes contrarium denominationem sumunt propriae quantitatis, ad pariter inparis scilicet formam.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero inpariter pari eiusque proprietatibus deque eius ad pariter parem et pariter inparem cognatione 1:10)
Dicitur autem primus et incompositus, quod nullus eum alter numerus metiatur praeter solam, quae cunctis mater est, unitatem.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De prime et incompositio 1:4)
Primos ergo et incompositos nullus numerus metietur praeter unitatem solam, quoniam ex nullis aliis numeris compositi sunt, sed tantum ex unitatibus in semet ipsis auctis multiplicatisque procreantur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De prime et incompositio 1:7)
Secundus autem vocatur hic numerus, quoniam non sola unitate metitur sed etiam alio numero, a quo scilicet coniunctus est, neque habet quicquam in se principalis intellegentiae.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De secundo et composito 3:1)
Compositus autem dicitur eo, quod resolvi potest in eosdem ipsos, a quibus dicitur esse compositus, in eos scilicet, qui compositum numerum metiuntur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De secundo et composito 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION